The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.33 Transmissae

tit. De verborum significatione · 5 glosses
Gregorius IX. Decano et Sacristae Engo.Incipit Transmissae nobis litterae · alleged in the gloss as de verb. sign., transmissae 6× per the register · find the allegations →
Iuxta facultates
Hoc enim generale est et ordinarium, ut secundum facultates ecclesiarum in eis clerici instituantur et non plures, ut supra, de instit., non amplius; et supra, de instit., auctoritate; et supra, de vit. et honest. cler., quoniam, ubi de hoc; et supra, de concess. praeben., ex parte, in fi. Et alimenta secundum facultates danda sunt, ff. de transaction., cum hi § in persona; et procuratio, supra, de censib., sopitae; et supra, de censib., cum canonicis.
Moderantes
Hoc verbum induxit dubitationem quaestionis. Ex hoc patet quod ultra facultates institui non debent. Immo si instituti sunt, reducendus est numerus ad debitum modum, in Auth. ut determ. sit num. cleric. § sancimus, coll. 1.
Excrevisse
Hoc etiam movit quaestionem, quia ubi excreverint facultates numerus augeri debet. Unde in quolibet privilegio ponitur haec clausula vel subintelligitur, nisi in tantum excreverint ecclesiae facultates, quod possint pluribus sufficere competenter, supra, de consti., cum M. Et ubi messis multa est et operarii pauci, alii mittendi sunt, 31. dist., in novo. Unde dubitabant isti moderatores, utrum sicut poterant diminuere numerum canonicorum, si facultates ecclesiae fuissent diminutae, ita possent augere numerum cum facultates invenissent augmentatas a tempore numeri statuti. Ex hac decretali colligitur quod episcopus cum capitulo statutum numerum canonicorum et praebendarum et dignitatum non possunt diminuere sine auctoritate Papae, etiam ex iusta causa quam isti allegabant, licet esset falsa, prout postea est compertum. Ad hoc facit, supra, de consti., ex parte; et supra, de consti., cum accessissent, ubi de hoc notatur. Dic ut ibi.
Moderationis verbum
Ex hoc facit ad titulum. Moderari enim est diminuere id quod inducit gravamen, et reducere ad aequitatem. Sic iudex ex causa etiam moderari potest tempus appellationis, id est, abbreviare, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., oblatae. Sic et iniquum mandatum moderandum est, supra, de iureiur., Quintavallis. Sic in societate, ff. pro soc., si societatem; ff. de oper. lib., si libertus. Item patet hic quod forma mandati diligenter est servanda, supra, de rescript., cum dilecta, cum suis concordantiis. Item est argumentum quod non est recendendum a significatione vocabuli, nisi constet scribentem aliud sensisse, ff. de leg. 3, non aliter; et supra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia; arg. supra, de spons., ex litteris 1. Arg. contra supra, de verb. sign., intelligentia; et supra, de verb. sign., propterea, ubi de hoc.
In utilitatem
Nota argumentum convertendum in utilitatem ecclesiae. Hoc posset intelligi quando praeter diligentiam canonicorum hoc contingit. Secus videretur si diligentia ipsorum hoc sit procuratorum, alias diligentia ipsorum esset ipsis damnosa, quod esse non debet, arg. C. de alluv., ea quae. Sic enim subtraherentur a procuranda ecclesiae utilitate. De hoc nota supra, de consti., cum M. Et ad hoc quod dicit, donec aliter etc., videtur quod non distinguatur undecumque augmentum contingat. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.