The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.19 Cum olim

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 9 glosses
Idem Caesaraugustensi Episcopo.Incipit Cum olim · alleged in the gloss as de censib., cum olim 5× per the register · find the allegations →
Per alia
Forte per testes.
Instrumentis
Ex quo continetur in aliqua scriptura publica de finibus alicuius episcopatus, ei standum est donec probetur contrarium, licet illa scriptura principaliter facta sit ob aliud, arg. C. de contrah. et comm. stip., optimam; C. de iure delib., cum aliquis; et supra, de praesump., illud. Et per libros antiquos probantur confines episcopatus, supra, de probat., cum causam, ubi de hoc; et arg. supra, de paroch., super eo, in fi.
Quare omnium
Hoc ius diversum est. Quandoque enim dicitur medietas, 10. q. 1, antiquos; quandoque tertia, ut 10. q. 1, de his; quandoque quarta, 16. q. 1, constitutum; supra, de praescrip., de quarta, et hic. Et quandoque dicitur quod nihil debet habere, 10. q. 3, placuit. Laur. dicit quod capitula illa loquuntur secundum diversa tempora. Episcopus debet habere medietatem omnium reddituum episcopalis ecclesiae, de parochialibus ecclesiis tertiam. Postea ista tertia mutata est in quartam, 12. q. 2, quatuor; 12. q. 2, concesso; et 12. q. 2, redditibus. Demum statutum fuit quod nihil perciperent nisi velint subire onus fabricae, 10. q. 3, placuit; et 10. q. 3, unio. Hodie potius locum habet consuetudo, sicut dicitur de quarta vel tertia vel medietate testamentorum, quod ibi servatur consuetudo loci, supra, de sepult., certificari. Quid iuris sit de decimis dicitur supra, de decim., cum contingat; supra, de decim., cum in tua; et supra, de decim., dudum.
Nullis factis deductionibus
Hoc contingit culpa abbatis, qui reprobavit quantum in eo fuit instrumentum, quo continebatur quod deductiones fieri poterant, ut infra sequitur.
Licet
Responsio tacitae quaestionis.
Beneficium consequi
Nota quod aliquis fructum ex eo consequi non debet quod nititur reprobare, arg. 13. q. 2, quam praeposterum, supra, de testib., praesentium. Quod verum est si usque ad sententiam perseveraverit, ff. de inoffic. testam., Papinianus § memenisse; C. de his quib. ut indign., alia est. Item hic habes quod instrumentum quod quis approbat pro se, tenetur recipere contra se, 4. q. 3, si testes § si quis testibus; 19. dist., si Romanorum; C. de reb. credit., generaliter. Arg. contra 37. dist., si quid veri; 2. q. 7, si haereticus.
Tacite
C. de reb. credit., si quis iusiurandum; C. ad leg. Falc., qui falsas; supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, ubi de hoc.
Ostendebat
Erat enim abbas ipse contrarius sibi, et ideo non erat audiendus, saltem in eadem instantia iudicii, arg. supra, de appell., sollicitudinem, in fi. Et in instrumentis istis continebatur quod episcopus ecclesiam istam concesserat monasterio, vel aliquid iuris concesserat in ecclesia. Unde per hoc apparebat quod esset in eius diocesi.
Petebat
Alias patebat et melius.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.