Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.18 Cum in Apostolica
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Urbanus III.Incipit Cum in Apostolica · alleged in the gloss as de spons., cum in Apostolica — 4× per the register · find the allegations →
Suggesta
Numquid debuit ei credi? Non absque litteris iudicis, 8. q. 5, quilibet; simile 8. q. 4, nonne; C. de mand. princ., si quis. Quare ergo excusatur mulier, cum lite pendente nihil debeat innovari, supra, ut lite penden., a memoria? Ideo excusatur, quia omnes ita credebant, et verius, quia nullum erat matrimonium cum prima.
Nesciam
Et ideo videtur quod marito privari non debuit mortua prima, etiam si fuisset matrimonium cum prima, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et 17. q. 2, nos novimus, in fi.
Imposita viro poenitentia
Sed quare imponitur viro poenitentia, cum nullum fuerit matrimonium primum? Ideo quia lite pendente contraxit cum secunda, in contemptum ecclesiae, infra, de matr. contrac. con. int., litterae; infra, de matr. contrac. con. int., ex litteris; et infra, de matr. contrac. con. int., de muliere.
Commercio
Interim. Sed quare punitur hic mulier in debito suo? Potest dici quod ipsa ex post facto consensit, ut praesumitur, quia postea causa tractata fuit, vel punitur vir in exigendo, sed non in reddendo, si exigatur debitum ab uxore; simile infra, de sent. excom., inquisitioni; et infra, de secund. nupt., dominus. Si vero illa scivisset, puniretur, ut dixi infra, de matr. contrac. con. int., ex litteris; et infra, de matr. contrac. con. int., de muliere.
Remanere
Sic patet quod si aliquis habens uxorem, licet ea vivente et lite etiam pendente contrahat cum alia, soluto primo matrimonio, tenet secundum. Sed hoc locum habet cum primum matrimonium fuit nullum, aut hic, et supra, de spons., veniens 1; et etiam sciente secunda uxore. Et quod dicit supra, facti nesciam, dicas maxime, quia non praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum, ut hic, et supra, de iure patron., illud; et supra, de iure patron., cum laici, cum suis concordantiis; et infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Et tunc primo apparet per sententiam quod nullum fuit primum matrimonium, sic infra, de frig. et malef., fraternitatis, in fi. Arg. contra, supra, de spons., ad audientiam; et supra, de bigam., nuper. Si vero contrahat cum secunda, ignorante prima uxore cum qua de iure tenuit matrimonium, tunc nullum est matrimonium cum secunda, sed mortua prima potest remanere cum secunda, si ipsa voluerit, et vir compellitur eam recipere propter dolum suum, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., significavit; infra, de coniug. serv., proposuit. Si vero scienter contraxit cum illo, tunc nullum est matrimonium, nec esse potest etiam post mortem prioris, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., ex litterarum; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.