Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.17 Sicut nobis fuit
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 5 glosses
Idem Aconensi Episcopo.Incipit Sicut nobis fuit · alleged in the gloss as de regular., sicut nobis — 2× per the register · find the allegations →
De morte securus
Si tamen sanae mentis fuit, alias non obligaretur, supra, de regular., sicut tenor; 17. q. 2, Gonsaldus; 32. q. 7, neque furiosus; et C. de transaction., sana mente. Sed quaeritur quare alias timor mortis impedit monachari, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum, et non hic? Respondeo: monachatur ibi ut evadat mortem corporis. Hic non monachatur ut evadat mortem corporis, sed potius mortem animae. Io.
Bonis suis
Quondam si tenuit monachatus. Sic 27. q. 1, si quis rapuerit; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante.
Et scientibus
Unde tenebantur eum revocare, infra, de regular., ne religiosi. Sed ad bona ipsius si mortuus esset, et ipsum non revocaverunt aspirare non deberent, quia quem vivum contempserunt, non possunt mortuum suum dicere, C. de Lat. libert. toll., cum dediticii § sed scimus; et infra, de infant. et lang. exp., si a patre. Ber.
Sua se professione
Alias solus habitus non facit eum monachum, supra, de regular., porrectum.
Tanto tempore
Nullus annorum numerus ipsum excusat, 33. q. 5, quod Deo pari. Immo tanto gravius delinquit, supra, de consuet., cum tanto; et infra, de simon., non satis. Et ridiculum esset, ut dicit lex, meliorem esse furis conditionem propter continuationem furti, ff. de fur., inficiando § infans. Io. Simile huic habes supra, de testamen., quia ingredientibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.