Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.13 Porrectum nobis
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 2 glosses
Idem.Incipit Porrectum nobis ex · alleged in the gloss as de regular., porrectum — 14× per the register · find the allegations →
Non faciat monachus
Hic evidenter apparet quod habitus non facit monachum, sed sola professio regularis. Sic infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., consuluit; et infra, de regular., ex parte; et supra, de regular., ut clerici. Sed contra videtur 27. dist., quod interrogasti; et supra, de regular., vidua; et supra, de regular., super eo. Solutio: illud verum est quod habitus sine professione non facit monachum, sola enim professio vera vel praesumpta monachum facit et solemnizat votum. Dicas ergo quod quicumque facit professionem in manu abbatis, seu etiam alicuius monachi, et ubicumque dummodo recipiatur eius professio ab abbate et fratribus monachus est, et solemnizatum est votum illius, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante, et hic. Et illa capitula 27. dist., quod interrogasti; et supra, de regular., vidua, intelliguntur de praesumpta professione, ex quo enim morantur inter alias moniales et gerunt se tamquam monachas, monachae sunt censendae, 20. q. 1, quem progenitores. Et quia ab initio eo proposito et eo animo intraverunt, ut monachae essent tacite, ex quo nullam protestationem fecerunt. Et multo tempore ibi fuerunt, saltem per annum in habitu professorum, infra, de regular., ex parte. Unde postea non audiuntur etiam si velint iurare contrarium. Illud capitulum supra, de regular., super eo, intelligitur de illis qui habitum recipiendo renunciaverunt saeculo tacite vel expresse, ut ibi dicitur, et infra, de regular., consulti; et infra, de regular., statuimus. Quod in eodem casu loqui videtur cum illo capitulo infra, de regular., consulti.
Professio
Quae hic intercessit, ex eo quod dicit, iunctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem, saltem tacite, licet forte non expressit formam professionis quam habes 20. q. 1, vidua. Et perinde fuit ac si formam illam servasset. Sed littera sequens videtur contradicere huic, ubi dicit: talis ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit etc. Sed tu expone fiat monachus, id est, stet et vivat ut monachus. Vel intellige quod votum fecit solummodo ut fiat monachus tradendo se in manus abbatis, ut infra, de voto et vot. redem., per tuas, ubi fuit similis promissio. Et hoc probat littera illa ex quo a convertendo votum emittitur, ut scilicet fiat monachus. Talis ergo qui sic promisit et vovit quod intrabit religionem, compellendus est ut fiat monachus, et reddat Domino promissum et votum suum. Et sic plane sonat littera. Et ita collige ex hoc quod qui promittit se intraturum aliquam religionem, tenetur complere promissum, et potest et debet compelli, infra, de voto et vot. redem., per tuas. Quod prius dixit verius puto, quia reddendo se in manibus abbatis in monachum et fratrem, statim fuit monachus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.