Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.9 Super eo quod
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 5 glosses
Idem Eliensi Episcopo.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de regular., super eo — 5× per the register · find the allegations →
Susceperunt
Eo animo, ut ad saeculum non redirent nulla facta ibi professione, infra, de regular., statuimus. Ita quod de hoc constabat, ut ibi dicitur.
Ne contra votum
Quo renunciaverunt saeculo generaliter nondum facta professione alicuius religionis, unde cogendi sunt remanere vel ibi vel ad mitiorem transire, si sponte voluerint, ut hic dicit, et infra, de regular., consulti.
Habitum
De quo praemisit, ex quo renunciaverunt saeculo.
Redire
Moribus emendatis, infra, de regular., consulti. Ber.
In eadem veste
Sed in qua veste positi in probatione debent esse? Videtur quod in illa in qua venerunt, 53. dist., legem; et 54. dist., multos, in fi.; arg. 17. q. 2, si quis incognitus. Dic quod in monachali habitu, ut hic dicitur, et infra, de regular., statuimus. Alioquin non posset probare austeritatem monachalem, quae in vestibus pro magna parte consistit. Et quod dicitur hic in fine, in eadem veste redeant in qua venerunt, sic intellige quia finita probatione si noluerint ibi remanere, restituentur eis vestes cum quibus venerunt, et cum eis recedent, et sic servatur pro regula monachorum. Et capituli quae dicunt quod probari debent in veste laicali non servantur, sed intelligas de veste in qua venerunt. Vel dic in veste laicali, id est, in veste novitiorum qui sunt in probatione, quae differunt ab illis quae dantur profitentibus, infra, de regular., statuimus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.