Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.20 Consulti sumus frequenter
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 8 glosses
Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus.Incipit Consulti sumus frequenter · alleged in the gloss as de regular., consulti — 9× per the register · find the allegations →
Novitii
Scilicet causa probationis. Habitus novitiorum debet discerni ab habitu professorum, infra, de regular., statuimus.
Vel noxa
Nota versum: noxia delictum, delinquens noxa vocatur. Quandoque tamen unum ponitur pro alio, ut hic. Unde melius dixisset noxia, Inst. de noxal. act., circa princ.
Distinguendum
Distinctio ista hodie non videtur habere locum per decretalem infra, de regular., statuimus. Ex quo enim simpliciter assumit habitum novitiorum, libere ante annum potest redire ad saeculum nisi evidenter appareat contrarium, ut ibi.
Absolute
Ita quod evidenter appareat, infra, de regular., postulasti.
In primo casu
Sic intelligitur supra, de regular., super eo, eo enim ipso quod absolute religionem intravit, licet non fecerit professionem. Intelligitur renunciasse saeculo, cum nullam praemiserit protestationem. Unde vel ibi remanere debet, vel ad laxiorem transire, ut dictum est in capitulo supra, de regular., super eo. Arg. contra infra, de regular., statuimus, ubi de hoc.
Saeculariter
Id est, dissolute, arg. 81. dist., dictum. Ber.
Remeare
Numquid licebit tali contrahere matrimonium ex quo licet ei redire ad saeculum? Dicunt quidam quod non, cum sit simpliciter vovens, 17. q. 2, nos novimus. Si autem contraxerit, tenet, 27. dist., si vir; 27. q. 1, nuptiarum; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus. Quod non est verum, quia nec fuit expressum votum, nec intendit continere, qui tantum sub conditione vovet, sicut nec obligatur qui sub conditione contrahit matrimonium conditione deficiente, infra, de cond. appos., de illis.
Protestetur
Quid si non protestetur, numquid praesumitur pro religione? Videtur quod sic, quia summa est ratio quae pro religione facit, ff. de rel. et sump. fun., sunt personae. Dixit Io. quod praesumi debet, quod potius voluerit absolute mutare saeculum quam conditionaliter, nisi protestatio praecedat. Et sic est hic arg. quod protestatio necessaria est, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum; 31. q. 2, Lotharius; 7. q. 1, pontifices; et supra, de elect., Cumana. Arg. contra supra, de consti., cum M; et supra, de appell., sollicitudinem, ubi non valet protestatio illi qui contra illam facit, et ita praesumitur hic in dubio in securiorem partem, quia religio securior est, infra, de reg. iur., estote; ff. de regul. iur., semper in obscuris. Sicut cum dubitatur an aliquis sit excommunicatus, praesumitur ipsum excommunicatum, ut absolvatur saltem ad cautelam, et tunc postea debet abstinere ratione dubii, infra, de cleri. excom., illud; et infra, de sent. excom., per tuas. Sed contra videtur, ex quo assumit habitum novitii, nec facit professionem nec renunciat saeculo expresse, quod non intendit se obligare simpliciter, infra, de regular., statuimus, ubi de hoc dicitur, nisi evidenter appareat quod tales etc. Quod verum est, et sic intellige istam decretalem secundum illa.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.