The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.21 Postulasti

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 1 gloss
Idem.Incipit Postulasti · alleged in the gloss as de regular., postulasti 1× per the register · find the allegations →
Minoribus
Haec quaestio non habet dubitationem, quia si erant infra quartum decimum annum, non tenuit ingressus et ita possunt libere exire, supra, de regular., ad nostram; supra, de regular., significatum; et supra, de regular., cum simus; et 20. q. 1, illud. Sed tamen verbum istud dubium est, quia potest intelligi quod fuerunt infra quartum decimum annum, et sic videtur quaestio, et quod fuerint minores viginti quinque et maiores quatuordecim, supra, de probat., in praesentia. Et tunc dicas quod non constabat evidenter, quod secundum vellent mutare quando habitum susceperunt, quare possunt redire ad pristinum statum, infra, de regular., statuimus. Si vis intelligere quod esset infra quatuordecim annos, haec potuit esse dubitatio, quia forte erant doli capaces. Et sic videbatur quod malitia suppleret aetatem, sicut in matrimonio carnali, infra, de despon. impub., a nobis; et infra, de despon. impub., tuae nobis. Quia et poterant se obligare diabolo, sic et Deo, infra, de delict. puer., pueris. Sed Papa respondet quod libere possunt ministrare in ecclesiis postea receptis, et sic non obligantur ante quartum decimum annum. Hug. vero dicebat quod bene obligatur doli capax et tenebat monachatus, quia poterat se obligare diabolo per illud capitulum infra, de delict. puer., pueris. Et Inno. iiii fuit in eadem opinione, qui in decretali ista respondet quod ingressus tenuit, si malitia supplebat aetatem, ut in antiqua decretali patet. Sed hodie non prodest. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.