The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.15 Gravis admodum

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 6 glosses
Clemens III.Incipit Gravis admodum · alleged in the gloss as de censib., gravis 5× per the register · find the allegations →
Iuratoria
Quod potius periurium quam iuramentum potest dici, supra, de iureiur., sicut nostris.
Fideiussoria
Haec fideiussio non tenet, cum sit accessoria ei quod non tenet. Sic C. de legi. et const., non dubium; supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de rerum perm., exhibita; supra, de fide instrum., inter dilectos; C. de sacro. eccl., sancimus nemini; ff. de condi. sine caus., avunculo; infra, de don. int. vir. et uxor., etsi necesse. Fallit hoc supra, de iureiur., debitores; et supra, de iureiur., cum contingat; C. si adv. vend., si minor; ff. quib. mod. usus., quid tamen, 1. resp.
A tempore constitutionis
Arg. constitutiones ad futura tantum extendi, supra, de consti., cognoscentes, nisi dicatur in eis quod praeterita respiciant, supra, de consti., quoniam, ubi de hoc. Et de hoc habes 82. dist., proposuisti; et 82. dist., plurimos, in fi.; et 32. q. 4, dixit Sara.
Absolvi
Arg. contra supra, de iureiur., tua nos 1. Hic vero unum tantum fuit iuramentum et temerarium, ibi vero duo, ita quod periurium vitari non poterat, et ideo ibi ab ecclesia removentur. Et dic absolvi, id est, absolutos nunciari.
Punientes
Poena vero illorum qui contra canones veniunt, multiplex est prout notatur supra, de elect., nihil est; et supra, de offi. ord., ad reprimendam. Sed qualiter puniuntur in isto casu? Potest dici quod ecclesia privabitur ex eo quod scienter post prohibitionem contrarium facit. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.