The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.6 Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam

X 2.6.2 Accedens

tit. Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam · 10 glosses
Idem Hierosolymitano Patriarchae et Archiepiscopo Cassensi.Incipit Accedens · alleged in the gloss as ut lite non cont., accedens 1 25× per the register · find the allegations →
Appellavit
Hic nullam causam appellandi seu gravaminis expressit. Unde non valet secundum hodierna iura appellatio, infra, de appell., ut debitus. Quia causa semper debet exprimi coram iudice et propter illam appellari, infra, de appell., dilecto filio. Alias admitti non debet, quare talis appellatio non valet hodie. Hic enim appellavit propter suspicionem et appellare non debet hoc modo. Debuit enim causam suspicionis coram iudicibus allegare probabilem, et si non admisissent legitimam suspicionem, tunc debuit demum appellare, infra, de appell., cum speciali. Tamen infra videtur quod legitima fuerit appellatio, vers. ex his plebanum legitime etc. Et ita secundum antiqua iura sufficiebat appellare, licet causam non exprimeret, ut hic videtur, quia Papa talem appellationem videtur admittere, quia illi iudices fuerunt suffraganei archiepiscopi. Sed hodie non teneret. Vel dic quod causa suspicionis fuit allegata nec admissa. Unde tenuit appellatio, et ita nullum contrarium. Vel quia suspicionis causa notoria erat, valuit appellatio plebani, quamvis causam non expresserit, ut infra sequitur in ipsa littera. Secus cum causa suspicionis, aut etiam appellationis latens est, quia tunc debet exprimi secundum quod traditur, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali; et infra, de appell., interposita.
Testes receperunt
Lite non contestata, et male, supra, ut lite non cont., ad hoc; et infra, ut lite non cont., per totum.
Protulerunt
Et male, quia nemo compellitur obiicere in personas testium.
Possessionem iuris
Non autem possessionem causa rei servandae, quod forte facere potuerunt, immo sine forte si contumax fuisset, infra, ut lite non cont., tuae; et infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Sed appellatio praemissa videtur defendere ipsum plebanum a contumacia. Unde non tenuit sententia excommunicationis ut inferius sequitur. Quidam intelligunt hanc decretalem loqui in causa restitutionis in integrum iure minoris.
Perturbare
Arg. quod iudex debet defendere inductum in possessionem, infra, de simon., querelam.
Subesse
Haec est iusta causa recusationis quod iudex sit suffraganeus adversarii, sicut et illa quod iudex sit dominus adversarii, supra, de offi. deleg., causam quae, ubi plures casus notantur de recusatione. Idem videtur si esset affinis, 3. q. 9, absens; et ff. de iureiuran., lex Cornelia, in princ.; et 4. q. 3 § item lege Iulia. Item si est comes, ff. de off. praes., senatusconsulto; et supra, de offi. deleg., cum R. Propter dominum tota familia potest recusari, C. si quacum. praed. pot., si quis. Et licet ex istis causis repellatur iudex a iudicando, non tamen repellitur testis a testificando. Et haec est causa quia facilius posset habere multos iudices quam unum testem. Unde repellitur iudex a iudicio propter defectum testis, ut sic ferat testimonium in causa, infra, de testib., dilecto.
Ac ex his
Quare dicit ex his? Quia non appellavit ex pluribus causis, sed tantum quia erant suffraganei post appellationem. Unica videbatur causa appellationis eo tempore quo appellavit, licet tamen non expresserit, scilicet quia iudices duo erant suffraganei. Sed post appellationem alia causa gravaminis supervenit, scilicet quia receperunt testes lite non contestata, et propter hoc dicit ex his, quia ex supervenienti gravamine fiunt, intelligitur fortius valere, sed ab initio unica videtur. Et sic legitimam vocat appellationem, et tamen nulla causa fuit expressa, ut dictum est, et ita ex post facto apparet legitima, infra, de frig. et malef., fraternitatis. Vel dic quod duo iudices recusari fuerant, et quia non admiserunt recusationem, appellatum fuit. Et sic est planum quod dicitur, ut supra dictum est. Ber.
Contumaciam
Si appellatio non fuisset legitima, propter contumaciam debuit et potuit excommunicari, vel adversarium in quasi possessionem iuris mittere causa rei servandae, ut infra, ut lite non cont., tuae. Sed diffinitivam numquam potuit proferre sententiam super possessione quae erat quaestio spoliationis, cum lis non esset contestata, infra, ut lite non cont., per totum. Et quod dicit, forte, non notat dubitationem sed potius affirmationem.
Cassavimus
Id est, cassam denunciavimus. Hoc ideo ita exponit, quia proprie dicitur cassari sententia ubi tenet. Sed cum sententia nulla est, ut hic, sententia non debet cassari. Quia quod non est, cassari non debet. Sed debet denunciari nulla, sicut fit in sententia excommunicationis, infra, de sent. excom., per tuas; et supra, de offi. deleg., cum contingat. Et hic duae fuerunt sententiae, scilicet excommunicationis in plebanum, et alia super restitutione possessionis iuris parochialis.
Universa
Quia si principale non tenuit, nec illud quod ex eo noscitur esse secutum, infra, de fide instrum., inter dilectos § cum igitur, in fi.; et C. de legi. et const., non dubium, cum suis concordantiis. Omnia ergo restituenda sunt, quae occasione ipsius sententiae habuit, sicut cum restituitur minor adversus sententiam, pignora praestita debent restitui, ff. de minor., si ex causa iudicati § 1. Et cum retractatur sententia, omnia debent restitui in pristinum statum, ut hic, et ex utraque parte fieri debet restitutio, C. de repud., consensu; ff. de minor., quod si minor § restitutio; et supra, de in integ. restit., requisivit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.