Book II › tit. 2.6 Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam
X 2.6.3 Tuae fraternitatis
tit. Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam · 4 glosses
Idem Episcopo Brixiensi.Incipit Tuae fraternitatis devotio · alleged in the gloss as ut lite non cont., tuae — 10× per the register · find the allegations →
Contumaciter
Pluribus modis dicitur quis contumax, infra, ut lite non cont., quoniam § 1; et 11. q. 3, certum; et ff. de re iud., contumacia § 1.
Possessionem
Vel quasi possessionem, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Inducendus
Non tamen iudex multum debet festinare ad decernendam huiusmodi missionem in possessionem, alias fieret restitutio contra eam, arg. ff. de damn. infect., si finita § si forte. Quia etiam sententia diffinitiva revocatur iusta de causa, infra, de re iudic., cum Bertholdus. Et debet summatim negotium perscrutari ante missionem, arg. C. ubi in rem act., si quis; et infra, ut lite non cont., quoniam § penulti. An iste sic missus sit custos tamen vel verus possessor, dicitur infra, de dolo et contu., contingit. Nota tamen quod quinque auxilia prodita sunt contra illos qui non admittunt actorem in possessionem secundum mandatum iudicis. Primum quia puniuntur in expensis, infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et infra, de sequestra., ad hoc. Secundum est quia eo non obstante, quod non possidet, verus efficitur possessor anno elapso, infra, de dolo et contu., contingit; ff. de reb. auct. iud. poss., quamvis. Tertium est quia potest excommunicari, ut hic, et infra, ut lite non cont., quoniam § ulti. Quartum quia potest convenire adversarium quanti sua interest possessionem non habuisse, ff. uti poss., si duo § ulti.; et ff. ne vis fiat ei qui in poss., ait praetor, in princ. Quintum quia manu militari eiici potest, ff. ne vis fiat ei qui in poss., si qui missus; ff. de rei vend., qui restituere. Unde versus: anno verus eris possessor si prohiberis // expensas reddent quem militis arma repellent // utilitatis opem reddet feret ac anathema.
In possessionem nequeat
Puta si causa esset criminalis. Sive civiliter sive criminaliter agatur, vel matrimonialiter, scilicet quando agitur ad separationem matrimonii, contumax est excommunicandus, supra, ut lite non cont., ad hoc, in fi.; et 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque, et hic. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.