Book II › tit. 2.6 Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam
X 2.6.4 Accedens
tit. Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam · 10 glosses
Idem de Decima et Helemosio Abbatibus Aurelianensis et Carnotensis dioecesis.Incipit Accedens ad sedem · alleged in the gloss as ut lite non cont., accedens 2 — 15× per the register · find the allegations →
Linea consanguinitatis
Quae est sufficiens causa recusationis, infra, de appell., postremo. Idem esset si esset affinis, 3. q. 9, absens. De hoc dixi supra, ut lite non cont., accedens 1; et supra, de offi. deleg., causam quae.
Eius
Scilicet comitis Britanniae, ideoque erat suspectus illi, supra, de offi. deleg., insinuante.
Qui
Scilicet comes.
Oriundus
Unde quis oriundus fuit, ibi domicilium retinere dicitur, ff. de senat., senatores. Et est ista admirabilis suspicio, quam sufficere non credo. Sed quae non prosunt singula, multa iuvant, ut notatur infra, de probat., cum causam. Vel dic oriundus de terra sua, id est, de terra quae pertinebat ad iurisdictionem illius comitis et ad proprietatem ipsius dominae, et ita est sufficiens causa recusationis, quod isti iudices erant de districtu ipsius comitis Britanniae. Vel dic, si vis intelligere de terra uxoris, de terra quae pertinet ad iurisdictionem uxoris, et tunc valet recusatio, ut supra, ut lite non cont., accedens 1.
Nimis favens
Sed numquid tenetur quilibet diligere proximum suum, de poen. dist. 1, omnis qui non diligit? Respondeo: non omnis amicitia repellit iudicem, sed maxima, ff. de ver. sig., late § amicos. Sicut nec omnes inimicitiae repellunt testem, nisi maximae, infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1. Et causa cognita illud disquiri debet, ff. de quaest., in criminibus § per quaestionem. Nam propter leves inimicitias non extinguitur legatum, ff. de adimen. leg., si quis, in fi. Sed videtur quod modica causa iudicem repellit, ut dictum est supra, ut lite non cont., accedens 1; et supra, de offi. deleg., causam quae. Quia lites sine suspicione procedere debent, 3. q. 5, quia suspecti; et C. de iud., apertissimi. Sed quod dicit nimis favens, solvit quod dictum est.
Sub districtu
Haec exceptio omnes tangit.
Inimicorum
Haec fuit sufficiens causa appellandi, 3. q. 9, hortamur; et infra, de appell., ex parte 1; ff. de iud., si longius; ff. de recepti., si cum dies § si arbiter.
Inimicis
Simile infra, de sent. excom., de caetero; et infra, de sent. excom., quamvis. Nec in hoc casu sufficiens potuit cautio praestari, arg. infra, de restit. spol., litteras, in fi. Et hoc propter fragilitatem cautionis, ff. ad Trebel., qui ita § 1.
Ex praemissis causis
Scilicet quia episcopus erat consanguineus comitis, et archidiaconus commensalis eiusdem, et alter oriundus de terra uxoris et locum assignabant per terram inimicorum, quia huiusmodi exceptiones non admittebant legitima fuit appellatio, et quaelibet etiam per se sufficeret ad appellandum, praeter illam quod oriundus fuit alter iudicum de terra uxoris. Illam solam non putarem sufficientem ad recusandum iudicem vel iudices, sed praestat adminiculum aliis, ut dixi supra. Quae non prosunt singula, multa iuvant. Sic ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis saepius. Nisi velis dicere de terra quae pertinet ad iurisdictionem uxoris, tunc bona est exceptio, quia omnes erant de districtu ipsius comitis, arg. infra, de praesump., tertio. Et ita sive testes recepti fuerunt ante litem contestatam sive post appellationem praemissam, ex praemissis causis non valet receptio testium super consanguinitate, nisi ille fuisset contumax. Tunc enim in causa matrimoniali ante litem contestatam recipiuntur testes, non obstante absentia illius, infra, ut lite non cont., quoniam § 1. Et hoc est quod sequitur absque culpa contumaciae.
Terrae
Scilicet dotalis. Eius enim cognitio pertinet ad Papam ratione connexitatis, quia est accessoria ipsi matrimonio, infra, de don. int. vir. et uxor., mulieres; infra, de don. int. vir. et uxor., significavit; et infra, de don. int. vir. et uxor., de prudentia. Et sic non est contra infra, qui fil. sint legit., causam quae 2.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.