Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.18 Cum tibi
tit. De verborum significatione · 2 glosses
Idem Altissiodorensi Episcopo.Incipit Cum tibi de · alleged in the gloss as de verb. sign., cum tibi — 4× per the register · find the allegations →
Ordinatio rerum
Non intelligas de rebus clericorum patrimonialibus vel quas intuitu personae acquisierint. In illis enim proximiores succedunt clericis intestatis. Si non habent consanguineos ecclesia succedit eis, 12. q. 5, quicumque, in quo casu potest intelligi quod hic dicitur de rebus ecclesiarum de quibus aliqua in vita sua in aegritudine poterant elargiri, supra, de testamen., ad haec; et supra, de testamen., relatum est 2. Et secundum quod ipsi poterant concessum fuit huic episcopo per hanc indulgentiam, alias iniqua fuisset haec indulgentia quae in totum tolleret ius alterius, C. de precib. imper. offer., quotiens. Arg. supra, de offi. ord., licet, cum suis concordantiis. Vel potest intelligi ubi clericus bona propria in pias causas erogari praecepit, non designando personam per quam hoc fieret. Vel si designavit personam, negligens erat. In his casibus pertinet hoc ad episcopum diocensanum, C. de episc. et cler., nulli; et in Auth. de eccl. titul. § si quis autem pro redemptione, coll. 9; et supra, de testamen., tua; et supra, de testamen., Ioannes. Prior expositio melior est, cum littera dicat: ab intestato decedentium, quia non dicitur decedere intestatus qui alii commisit dispositionem rerum suarum, supra, de testamen., cum tibi.
Appellatio vocabuli clericorum
Largissime sumitur hoc vocabulum, clericorum pro omnibus clericis subditis ipsi episcopo, ut comprehendat canonicos et omnes alios, quia ex quo simpliciter et indefinite concessa fuit ei ordinatio rerum clericorum decedentium ab intestato, de omnibus intelligendum fuit. Simile supra, de verb. sign., cum in partibus, ubi habes concordantias de hoc. Sic appellatione beneficiorum tam maiora quam minora beneficia intelliguntur, infra, de verb. sign., tua nobis. Strictius tamen sumitur infra, de verb. sign., cum clerici, pro clero tantum cathedralis ecclesiae. Indulgentia enim large est interpretanda, supra, de verb. sign., cum olim. Arg. contra supra, de translat., licet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.