The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.13 Cum tibi

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 2 glosses
Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.Incipit Cum tibi de · alleged in the gloss as de testamen., cum tibi 1× per the register · find the allegations →
In secunda
Primam habes infra, de verb. sign., cum tibi.
Dispositionem
Licet de benignitate canonica videatur testamentum fecisse, re vera non est testatus, quia nullum est testamentum ubi nomen heredis non exprimitur, C. de testament., iubemus § quod si non fuerit observatum, circa fi.; et ff. de his quae in testam. del., proxime. Et institutio heredis totius testamenti est fundamentum, ut Inst. de legat. § ante heredis. Sed sicut nutu possunt aliqua relinqui, C. de fideicomm., et in epistola; ff. de leg. 3, nutu. Et sicut nutu deprehenditur voluntas obmutescentis, 26. q. 6, qui recedunt. Sic de nutu de aequitate canonica fit testamentum, sicut et sufficit ad locutionem alterius, quod quis annuat testibus praesentibus, et dicitur decedere testatus, et tale testamentum dicitur nuncupativum, C. qui testam. fac. pot., hac consultissima. Licite ergo potest quis voluntati alterius committere factionem testamenti sui, id est, an quis ei heres. Distinguitur tamen quia aut in voluntatem heredis committo factionem testamenti, aut in voluntatem alterius. Si in voluntatem heredis licite possum, licet expresse eius voluntati committam, ff. de condi. insti., verba haec. Sed si confero in expressam voluntatem alterius, non valet, ut si dicam: instituo heredem, quem Titus voluerit, ff. de hered. instit., illa institutio; et ff. de hered. instit., si quis Sempronium; et ff. de hered. instit., captatorias. Immo captatoria, id est, adulatoria appellatur talis institutio, C. de re milit., captatorias. Secus si tacite, ff. de hered. instit., illae autem institutiones. Ut si dicam: instituo te heredem, si Titius ascenderit Capitolium, ut ff. de hered. instit., si quis Sempronium; et ff. de condi. et demon., nonnumquam. Sed legatum potest committi arbitrio alterius tacite, ff. de leg. 2, in arbitrium. Sed alterius arbitrio expresse non potest committi, ff. de leg. 1, captatoriae; et ff. de leg. 2, in arbitrium. Et in certae personae bene possunt institui heredes, ut instituo pauperes heredes, C. de episc. et cler., si quis ad declinandam; et C. de episc. et cler., nulli. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.