Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.32 Tua nobis
tit. De verborum significatione · 3 glosses
Idem Episcopo Tolonensi.Incipit Tua nobis fraternitas · alleged in the gloss as de verb. sign., tua nobis — 3× per the register · find the allegations →
Sinistra interpretatione
Tales enim infamia notantur, C. de legi. et const., quae ex relationibus. Nam ius civile calumniari non oportet, ff. ad exhib., ad exhibendum. Ber.
Restringere
Immo potius beneficium principis latissime interpretandum est, supra, de verb. sign., cum olim; et supra, de dona., cum dilecti, in fi.; ff. de constit. princ., beneficium; et supra, de privileg., in his.
Beneficiorum
Sic nomine clericorum omnes clerici maiores et minores intelliguntur, supra, de verb. sign., cum tibi. Et ita verbum indefinite positum generaliter accipiendum est. Simile supra, de privileg., quia circa; 19. dist., si Romanorum; ff. de servitu. urb. praed., si servitus; et ff. de tutel., qui habet, in fi.; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero duo. Arg. contra 1. q. 1, sunt nonnulli. Unde ibi dicitur, beatus qui excutit manus ab omni munere. Non dixit: a munere etc. Si enim tantum de minoribus beneficiis intellexisset, de illis expresse dixisset, supra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia; et C. de caduc. toll., et nomen § sin vero nemo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.