Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.15 Cum P
tit. De fide instrumentorum · 2 glosses
Idem I. Tabellioni.Incipit Cum P. tabellio · alleged in the gloss as de fide instrum., cum P — 3× per the register · find the allegations →
Auctoritate ordinarii
Ordinarius ergo praestabit auctoritatem suam huic tabellioni, ad petitionem illorum quorum sunt instrumenta, ut ea redigat in publicam formam. Sic et si essent consumpta propter vetustatem aut aliam iustam causam, infra, de fide instrum., si instrumenta.
Perpetuam firmitatem
Ut hic dicit. Sic et testamentum auctoritate ordinarii in publicam formam redigitur, C. de testament., testamenta; et C. de testament., consulta. Et talis publicatio aequivalet testamento, C. de testament., publicati. Hoc tamen scire debes, quod tabellio dum vivit, non potest alteri committere completionem instrumenti. Sed ipsemet debet complere instrumentum, prout in protocolo continetur, ut in Auth. de tabell., coll. 4. Post mortem vero fiat prout dicitur hic, et C. de fid. instrum., contractus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.