Book III › tit. 3.17 De emptione et venditione
X 3.17.4 Pervenit
tit. De emptione et venditione · 1 gloss
Coelestinus III.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de empt. et vend., pervenit — 2× per the register · find the allegations →
Fatigari
Videtur quod dominus Papa minus bene pronunciaverit hic, quoniam res donatae uxori propter nuptias alienari non possunt etiam consentiente uxore, nec currit ei praescriptio in rebus dotalibus, C. de iure dot., in rebus. Nisi soluto matrimonio, ut ibi dicitur, et C. de annal. except., super annali § ulti.; et C. de praescri. trig. vel quad. ann., cum notissimi § illud. Nec sufficit quod in communes usus pretium versum est, quia pro parte mariti non potuit obligari, C. ad Velleia., authen. si qua mulier. Solutio: si vis ut omnis obiectio conquiescat, dicas quod mulier illa donationem istam propter nuptias lucrari non debuit, quia sicut dos soluto matrimonio debet redire ad uxorem vel eius heredes, ita donatio propter nuptias ad maritum vel eius heredes, C. de pac. convent., lege Leonis; et C. de pac. convent., si mulier; et C. de pac. convent., authen. aequalitas. Nisi ex pacto de lucranda dote vel donatione, vel de consuetudine secus obtineat, infra, de don. int. vir. et uxor., donatio; C. de rei uxor. act., rem § illo procul dubio. In quo casu intelligitur illa authentica C. ad Velleia., authen. sive a me, scilicet illo casu quando ex pacto vel ex consuetudine debet donationem lucrari. Unde bene respondet Papa quod si mulier debeat lucrari hanc donationem, intellige decertalem hanc secundum authenticam, quod tantum erat in bonis mariti, quod potuit sibi consulere et post biennium secundo alienationi tacite vel expresse praesumitur consensisse ratione tanti temporis, arg. infra, de iure patron., cura; C. de pet. hered., si filius. Illa vero ratio non est multum efficax quod in communes usus pretium est conversum, nisi velis dicere quod vir et uxor habebant omnia damna et lucra communia, arg. infra, de don. int. vir. et uxor., significavit. Immo quia soluto matrimonio vel cedit in substantiam viri vel communibus liberis applicatur donatio propter nuptias, in Auth. ut immob. ante nupt. don. § et hoc dicimus, coll. 5. Et ideo non intererat mulieris petere matrimonio soluto, ex quo non habebat liberos aut etiam si habere. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.