Book I › tit. 1.4 De consuetudine
X 1.4.9 Cum consuetudinis ususque
tit. De consuetudine · 3 glosses
Honorius III. Parisiensi Capitulo.Incipit Cum consuetudinis ususque · alleged in the gloss as de consuet., cum consuetudinis — 2× per the register · find the allegations →
Cum consuetudinis
C. quae sit long. consuet., consuetudinis; et infra, de consuet., cum tanto, et ibi exponitur; et 11. dist., consuetudinis.
Consensu
Bene dicit consensu, quia sine ipsius consensu obtento hoc facere non possunt. Sed videtur quod non teneantur habere consensum, dummodo consilium et tractatum cum eo habeant, arg. infra, de arbitr., cum olim. Sed hoc non est verum, quia illud obtinet ex forma arbitrii, immo episcopus et canonici unum corpus et unum collegium sunt, ita quod ipse caput et ipsi canonici membra, infra, de his quae fi. a prael., novit. Et est expressum quod si aliquibus mandetur, ut cum consilio aliquorum aliquid faciant, eorum consilium expectare tenentur, nec sufficit quod tantum requiratur, infra, de elect., cum in veteri.
Vel novas
Novitates enim sine causa inducendae non sunt, quia lex dicit quod in rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas, ff. de constit. princ., in rebus. Arg. supra, de consti., cognoscentes. Et reprehenduntur qui novitates inducunt, 11. dist., quis nesciat.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.