Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.26 Super quibusdam
tit. De verborum significatione · 16 glosses
Idem Comiti Tholosano.Incipit Super quibusdam mandatorum · alleged in the gloss as de verb. sign., super quibusdam — 5× per the register · find the allegations →
Publice praedicant
Et isti evidentia rei notorii haeretici sunt, cum eorum factum non possit aliqua tergiversatione celari. Istis enim modis qui hic enumerantur, manifestum quod probari debet, redditur notorium, supra, de verb. sign., cum olim; et supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum.
Defendunt
Et isti defensores haereticorum sunt excommunicati, supra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes. Et tales damnabiliores sunt quam ipsi haeretici, 24. q. 3, qui aliorum. Et est ad hoc arg. C. de his qui latron. occult., eos; et C. de his qui latron. occult., si qui.
Condemnati
Supra, de haeret., ad abolendam.
Confiscantur
Supra, de haeret., excommunicamus itaque, 1. resp.
Puniuntur
Per iudices saeculares etiam si clerici fuerint, prius a suis ordinibus degradati praesente iudice saeculari, qui ipsos recipit in suum forum, supra, de haeret., ad abolendam § 1; et supra, de haeret., excommunicamus itaque § 1. resp., de quorum notatur poena supra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus.
Pedagia
Pedagia dicuntur quae dantur a transeuntibus in locis constitutis a principe, ut hic sequitur. Guidagia dicuntur quae dantur pro ducatu per terram alicuius ut securus vadat. Salinaria dicuntur quae dantur pro sale. Omnia ista dicuntur portitoria, C. de vect. et com., omnibus. Nec danda sunt illa nisi cum negotiationis causa aliquid portatur, secus si ad propriam utilitatem vel ad utilitatem fisci aliquid feratur, C. de vect. et com., universi. Io.
Imperatorum
Solus igitur princeps hoc potest constituere, sed non civitas, C. vect. nov. inst., vectigalia; et C. vect. nov. inst., non solent.
Lateranensis concilii
Supra, de censib., innovamus, quae est Lateranensis concilii.
Non extat memoria
Nota diligenter quod illa consuetudo cuius non extat memoria, ius sive privilegium inducit, ff. de aqua quot. et aest., hoc iure § ductus; ff. de aqua pluv. arc., si cui § ulti.; 3. q. 6, hoc quippe; 9. q. 3, conquestus; et 65. dist., mos antiquus; et C. de testament., testamenta. Et per hoc videtur quod cum talis consuetudo ius inducat, non sit necesse titulum allegare, licet hoc requiratur quandoque in consuetudine triginta annorum. De hac materia dictum est supra, de consuet., cum tanto. Item arg. quod per mandatum generale non prohibentur nisi illicita, 33. q. 2, quod Deus; 11. q. 3, quod praedecessor; ff. de iure pat., adigere, in fi. Io.
Delegati arbitrium
Propter hoc verbum facit ad titulum quod hic declaratur.
Intelligendum
Vide qualiter interpretatur generale mandatum restringendo illud. Sic supra, de iureiur., ad nostram 3.
Personarum vel rerum
Quia comes convenitur hic, licet habeat superiorem in temporalibus, scilicet regem Franciae, tenetur respondere in iudicio ecclesiastico ex mandato legati in omni causa quae pertinet ad forum ecclesiae, sive ratione personarum quae sunt de iurisdictione ecclesiae sive ratione rerum, scilicet spiritualium ecclesiasticarum et etiam civilium quae sunt in iurisdictione iudicis ecclesiastici. Item viduis et pupillis et orphanis et miserabilibus personis et pro pace servanda.
Personarum
De iurisdictione ecclesiae, quia actor forum rei sequitur, supra, de for. compet., cum sit; et 11. q. 1, experientiae; et 11. q. 1, si quisquam. Et comes est hic reus, et subest in hoc ecclesiae.
Rerum
Cum res de qua quaeritur est in sua, id est, in ecclesiae iurisdictione, quia ratione rei sortitur quis forum, supra, de for. compet., sane; et supra, de for. compet., licet ratione.
Pro pace
Quia hoc pertinet ad ecclesiam, supra, de iudic., novit.
Viduis
Ex hoc videtur quod causa viduarum ad ecclesiam spectet. Arg. contra supra, de don. int. vir. et uxor., nuper; et supra, de for. compet., ex tenore, et hic. Dic ut ibi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.