The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.33 Consultationi

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 3 glosses
Idem Arelatensi Capitulo.Incipit Consultationi vestrae breviter · alleged in the gloss as de privileg., consultationi 5× per the register · find the allegations →
Non extat memoria
Perpetuo debet
Sic ergo patet quod ex quo fuit semel novale, quantum ad hoc quod decimae non solvantur de tali terra. Haec videbatur forte dubitatio si post longa tempora quae sufficerent ad praesumptionem canonicam, debet talis terra dici novale, ut postea censeretur iure communi cum aliis, ut decimae postea solverentur quod hic determinatur. Et est arg. quod principium considerandum est, supra, de censib., scientes; supra, de elect., dudum ad audientiam, in quibus de hoc. Item arg. quod ex quo res est semel privilegiata, semper erit privilegiata. Privilegia enim perpetua sunt, 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et sacerdotum; et 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et monasteriorum. Nisi perdantur, quia illi quibus concessa sunt eis non utuntur, supra, de privileg., accedentibus; et supra, de privileg., si de terra.
Indulgentiam
Isti enim habebant privilegium de non dandis decimis novalium, unde dubitabant utrum lapsu temporis rediret illa novalia ad ius commune cum aliis terris. Quod si esset, contingere posset quod plus dispendii consequerentur ex illo novali quam utilitatis, puta per magnas expensas quas facerent in reducendo terram illam inutilem ad culturam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.