The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum

X 3.1.15 Clerici officia

tit. De vita et honestate clericorum · 9 glosses
Idem in eodem.Incipit Clerici officia vel · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., clerici officia 10× per the register · find the allegations →
Non exerceant
Quod qui fecerint, ab officio suo degradentur, 91. dist., clericus. Immo numquam de manu sua exeat psalterium, de conse. dist. 5, numquam, in princ.
Et tabernas
44. dist., clerici.
Ad aleas
Hic prohibetur clericis non tantum ludere sed ne intersint ludo, in tantum quod qui publice aleator est, repellitur a promotione, infra, de excess. praelat., inter dilectos. Nec debent esse inspectores ludi huiusmodi, in Auth. de sanct. episc. § interdicimus, coll. 9. Et tribus annis arceantur a ministerio, ut ibi dicitur. Sed videtur quod primo sit admonendus antequam puniatur, ut 35. dist., episcopus. Sed hoc credo in beneficio obtento. Secus in obtinendo, quia multa impediunt promovendum quae non deiiciunt, 15. q. 1 § ulti.; et supra, de iureiur., quemadmodum; et infra, de excess. praelat., inter dilectos. Sed numquid potest repeti quod perditur in alea? Dicunt quidam quod non, sed pauperibus est eroganda pecunia illa, arg. 14. q. 5, non sane. Nam cum turpitudo versatur ex utraque parte, melior est conditio possidentis, ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem § porro; et ff. de condi. ob turp. caus., ubi autem. Haec fuit opinio Placen. Alii dicunt et melius quod possit repeti, ff. de aleat., quod in convivio, in fi., ubi dicitur quod si servus vel filiusfamilias amiserit in ludo, patri vel domino dabitur repetitio et etiam usque ad quinquaginta annos, ut dicit graeca constitutio. Et si quis existens in alea rem suam vendidit, non tenetur de evictione, ff. quar. rer. act., si filio § 1; et C. de rel. et sump. fun., authen. alearum usus. Servandum est quod ibi dicitur.
Congruentem
Ut videantur differre a monachis.
Non notanda
Arg. pro medio spectando, supra, de offi. deleg., quaerenti; ff. de acq. rer. dom., adeo § cum quis.
Deauratis
Hoc sine licentia principis etiam laicus habere non debet, C. de vest. holov., nemo, lib. 11. Tamen conformabunt se in vestibus consuetudini regionis, ne videantur hypocritae, ut 30. dist., si quis virorum; et 4. dist., erit autem; ne vilescat dignitas clericalis, 80. dist., episcopi. De hac materia dicitur 21. q. 4, in summa. Io.
Causa
Tunc enim habitus monachalis propter hoc susceptus non praeiudicat, supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Et ita clericus iusta de causa potest postponere habitum clericalem, nec censetur apostata.
Annulos
Per annulum enim praesumitur matrimonium, arg. 30. q. 5, feminae; et supra, de praesump., illud, in fi.
Nisi monachi
Arg. quod monachus factus episcopus non penitus absolvitur a regula monachali. De hoc nota 16. q. 7, inventum. Arg. contra 18. q. 1, statutum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.