Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae
X 4.13.4 Transmissae
tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Transmissae nobis tuae · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., transmissae — 5× per the register · find the allegations →
Illicitam rem
Incestui adulterium adiungendo.
Legitima
Sic patet quod incestus non impedit quo minus matrimonium sit legitimum, licet contrahere non debeat, sicut votum simplex, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., rursus. Talia enim crimina impediunt matrimonium contrahendum, sed non dirimunt iam contractum, nisi in tribus casibus: si machinatus fuerit in morte alterius, si dedit fidem adulterae, si duxit eam de facto, supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet; et supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc.
Fuerit requisitus
Et sic intellige supra, de eo qui cog. consang., si quis.
Sine spe coniugii
32. q. 7, si quis viduam; et 35. q. 3, de incestis; supra, de eo qui cog. consang., veniens 1; et infra, de poenit. et remiss., qui presbyterum, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.