The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae

X 4.13.8 Ex litteris

tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 6 glosses
Idem Episcopo Gerundensi.Incipit Ex litteris fraternitatis · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., ex litteris 5× per the register · find the allegations →
In uxorem
Futuram, scilicet.
Carnali commixtione
Post contractam affinitatem, unde illam in uxorem habere non poterat.
Poenitentiam
Pro incestu, sed maior debet imponi quam pro adulterio, quia incestus vincit adulterium, 32. q. 7, adulterii; et supra, de eo qui cog. consang., veniens 1.
Separatis
Si ita esse constiterit, alias fiat quod dicitur infra, de eo qui cog. consang., veniens 2. Et nota quod affinitas superveniens sponsalibus de futuro rumpit ea, supra, de eo qui cog. consang., veniens 1; et infra, de cons. et affin., ex litteris; et infra, super eo; secus in matrimonio, supra, de eo qui cog. consang., discretionem; et infra, de eo qui cog. consang., tuae; et infra, de eo qui cog. consang., Iordanae; 34. q. 2, in lectum.
Numquam debent
Incestuosi contrahere non debent propter enormitatem delicti, ut dictum est supra, de eo qui cog. consang., veniens 1.
De lapsu carnis
Si timeretur de hoc, dispensaretur cum eis, supra, de eo qui cog. consang., si quis; et 33. q. 2, in adolescentia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.