Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.11 Dilectus filius magister
tit. De procuratoribus · 3 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Dilectus filius magister · alleged in the gloss as de procurat., dilectus — 1× per the register · find the allegations →
Citato
Ad ecclesiam suam per suum procuratorem, ibi enim debet citari, infra, de dolo et contu., causam quae; et infra, de dolo et contu., venerabilis. Nam ipse fuit Bononiae, ut infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius.
Generalis
Potest ergo quis constituere generalem procuratorem ad omnia, tam ad iudicia quam ad negotia, ut hic dicit, et supra, de procurat., petitio. Tamen talis procurator transigere non potest, nec alienare. De hoc dixi supra, de procurat., petitio. Immo quilibet tenetur dimittere procuratorem, alias procederetur contra absentem, si non defenderetur, ff. ex quib. cau. maio., item ait; et ff. ex quib. cau. maio., ergo. De hoc dixi supra, de offi. deleg., consultationibus.
Cedere
Ad hoc enim dantur induciae deliberatoriae, ut intra illas deliberet an cedat vel contendat, 3. q. 3, induciae § offeratur. Sed iste procurator per se deliberare non poterat, utrum deberet cedere vel contendere super facto alterius, unde debebat consulere dominum principalem. Ergo induciae tales esse debebant quod posset illum requirere. Unde cum hoc non facerent, iusta fuit appellatio. Terminus enim semper constituendus est secundum distantiam locorum et negotii et personarum qualitatem, infra, de appell., cum sit Romana; et ff. de iud., nonnumquam. Et ex hoc patet quod huiusmodi induciae deliberatoriae arbitrariae sunt, quia debent moderari secundum locorum distantiam et personarum et negotii qualitatem, licet dicatur viginti dierum gaudeat induciis, immo plus vel minus, secundum quod visum fuerit iudici expedire, infra, ut lite non cont., quoniam § si vero. Aliae vero induciae, puta quae dantur ad appellandum, non sunt arbitrariae, nam ibi iudex nihil habet officii, infra, de re iudic., quod ad consultationem; et 2. q. 6, biduum; quae sunt decem dierum, ut 2. q. 6, anteriorum. Et induciae quae dantur condemnatis in causa pecuniaria non sunt arbitrariae, ff. de re iud., si se non § si quis; nisi causa cognita, et iusta de causa, ff. de re iud., qui pro tribunali. Tamen quidam illas dant ad arbitrium secundum consuetudinem loci.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.