The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.24 Accedens

tit. De praebendis et dignitatibus · 1 gloss
Idem Episcopo Zamorensi.Incipit Accedens ad apostolicam · alleged in the gloss as de praeben., accedens 3× per the register · find the allegations →
Vel alius
Sicut unus nomine alterius possidet, ff. de acq. poss., quicquid. Uterque enim possidet, ff. de acq. poss., quod meo; et supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et supra, de restit. spol., cum venisset; et supra, de praescrip., si diligenti. Ita et uterque potest dici investiri. Sed quae fuit dubitatio? Forte iste episcopus dubitabat an carnale matrimonium inter absentes contrahatur, et ideo dubitavit an et spirituale. Prima quaestio expeditur 32. q. 2, honorantur; et infra, de conver. coniug., ex parte tua; et ff. de ritu nupt., denique. Secunda dubitatio hic explicatur utrum clericus absens possit investiri per alium. Vel dubitatio fuit illa an investiretur quis pro absente et ignorante, et certe bene et acquirit ei possessionem. Et cum iste sciverit, habebit causam usucapiendi, C. de acq. poss., per liberam. Vincen. Vel ideo dubitavit quia sicut hereditas temporalis per procuratorem acquiri non potest, ff. de acq. hered., per procuratorem, ita videbatur quod hereditas spiritualis acquiri non potest. Sed non videtur quod dominium sit quaesitum per traditionem absenti, ff. de acq. rer. dom., res ex mandato. Item nec possessio videtur acquiri per investituram, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et infra, de dona., per tuas. Dicas quod si vel dans vel accipiens intendit acquirere dominium absenti, tunc est ei quaesitum. Et sic loquitur ff. de acq. rer. dom., si procurator; ff. de donation., qui mihi donatum. Sed si neuter hoc intendit, non statim acquiritur dominium. Et sic loquitur ff. de acq. rer. dom., res ex mandato. Dominium tamen vel possessio non acquiritur per gestorem negotii, ff. de negot. gest., si ego. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.