Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.12 Si constiterit
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 10 glosses
Idem.Incipit Si constiterit quod · alleged in the gloss as de accusat., si constiterit — 2× per the register · find the allegations →
Commendata
Sic supra, de elect., dudum ecclesia; et 21. q. 1, qui plures. Commendare enim est idem quod deponere, ff. deposi., depositum; ff. deposi., Lucius; et supra, de deposit., gravis. Qui enim deponit rem penes alium, possessionem intelligitur retinere, ff. deposi., licet. Et quandocumque vult, potest depositum sive rem commendatam revocare, supra, de deposit., bona fides § 1, ubi de hoc; et ff. deposi., depositum § penulti. Et ita licite huic presbytero potuit auferri ecclesia cum ipse non possideret, et sic non fuit spoliatus.
De vinolentia
Id est, ebrietate. Alias est de violentia, quia forte quandam stupraverat.
In taberna
44. dist., non oportet.
Pernoctaverit
Pernoctare noctem totam significat, ff. de ver. sig., urbane § pernoctare; et supra, de spons., veniens 2.
Dormitione
Unde non videtur ieiunus propter indigestionem, sed pransus celebrasse, quod fieri non debet, de conse. dist. 1, sacramenta; et de conse. dist. 2, liquido.
Ante episcopum
Supra, de confess., cum super. Et praesente adversario, ff. de confes., certum § 2. Ergo si coram alio non suo iudice, non noceret talis confessio, supra, de iudic., at si clerici.
Sine coactione
Talis confessio sic per coactionem extorta non praeiudicat, 31. q. 2, Lotharius; 15. q. 6, si quandoque; C. quor. app. non rec., observare; et 2. q. 6 § sunt etiam quorum, vers. nullus etiam homicidarum.
Convictus
Unde privari non debuit sine culpa, 56. dist., satis perversum; et 16. q. 7, inventum.
Post appellationem
Quod enim post appellationem legitime interpositam sit, debet in irritum revocari, supra, de offi. deleg., super quaestionum, in fi.; et supra, de appell., bonae.
Restitui
Cum fructibus perceptis, supra, de restit. spol., gravis, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.