Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.23 Antiqua
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 6 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Antiqua patriarchalium sedium · alleged in the gloss as de privileg., antiqua — 8× per the register · find the allegations →
Renovantes
22. dist., renovantes.
Alexandrina secundum
Scilicet post Constantinopolitanam et Constantinopolitana primum, scilicet post Romanam. Olim vero Alexandrina fuit prima post Romanam, ut 22. dist., renovantes. Et sic privata fuit iure suo sine culpa, quod esse non debet regulariter, supra, de consti., cognoscentes; et supra, de eo qui cog. consang., discretionem; et supra, de eo qui cog. consang., Iordanae; et 16. q. 7, inventum; et 56. dist., satis perversum. Hoc tamen non fit sine causa, supra, ut lite non cont., quoniam § 2. Quod fit pluribus modis, unde versus: paupertas odium vitium favor et scelus ordo // personas spoliant et loca iure suo. Unde propter paupertatem uniuntur duae ecclesiae ut unus sit sacerdos utriusque, 10. q. 3, unio; cum utraque consuevit suum habere proprium. Propter odium, ut 70. dist., neminem; propter favorem, ut hic, et 22. dist., renovantes. Et propter vim seu favorem consecrationis, 14. q. 6, comperimus. Quandoque etiam favore religionis, supra, de eccl. aedif., ad audientiam 1. Propter scelus etiam puniuntur illi qui non peccaverunt, 25. q. 2, ita nos. Propter ordinem privatur dominus servo suo, 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens. Quandoque propter defectum sacramenti, 34. dist., si cuius; et 34. dist., lector.
Fidelitatis et obedientiae
Sic ergo Patriarchae, et illi qui nullo medio subsunt domino Papae, iurant ei fidelitatem et obedientiam, ut hic dicitur, et supra, de iureiur., ego. Sic et suffraganei suo metropolitano obedientiam et reverentiam praestare debent secundum quod isti praestant Papae, supra, de maior. et obed., dilecti filii.
Professionem
Id est, obedientiam et reverentiam, supra, de simon., ne Dei. Ad quam non tenentur exempti episcopo diocesano, cum illud fit contrarium libertati, supra, de privileg., cum olim propter, in fi. Ber.
Nisi in urbe
Arg. quod minor non potest exercere iurisdictionem praestante maiore, 21. dist., denique; et 95. dist., presbyter; ff. de off. procon., proconsul portam; et supra, de offi. legat., volentes. Arg. contra 95. dist., ecce; et 11. q. 1, pervenit; C. de donation., in hac sacratissima.
Ab omnibus
Hoc est privilegium Apostolicae sedis, ut omissis omnibus possit appellari ad ipsum, ut hic innuitur, et 2. q. 6, ad Romanam. Sic etiam intelligitur quod dicit imperator, quod habet similia privilegia cum Romana ecclesia, in Auth. de eccl. titul., in princ., coll. 9; et 95. dist., mos antiquus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.