The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.22 Quia circa

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 6 glosses
Idem Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.Incipit Quia circa · alleged in the gloss as de privileg., quia circa 17× per the register · find the allegations →
Episcopalibus
De quibus loquuntur canones, 12. q. 2, vobis; et 12. q. 2, concesso.
Secundum canonicas sanctiones
Puta de consensu capituli, 12. q. 2, vobis; 12. q. 2, sine exceptione; et supra, de his quae fi. a prael., cum nos. Nec in enorme detrimentum facta fuerit, quia per hoc posset revocari, supra, de dona., Apostolicae.
Indefinite
Arg. quod indefinita aequipollet universali, 19. dist., si Romanorum.
Nihil exceperit
Beneficiis
Simile supra, de dona., pastoralis; et supra, de dona., cum dilecti, in fi.; et infra, de verb. sign., olim; ff. de constit. princ., beneficium.
Sed futuri
Arg. quod in privilegiis verbum generale et indefinite prolatum ad futurum extenditur, 12. q. 2, cognovimus; et supra, de decim., ex parte tua 2; et C. quae res pign. oblig. poss., si quis; ff. de servitu. urb. praed., si servus. Arg. contra supra, de censib., quanto; et supra, de decim., cum in tua; et supra, de privileg., cum capella; ff. de contrah. empt., in lege; et ff. de contrah. empt., Rutilia Polla; ff. de damn. infect., damni § si is qui. Sed ideo contra dantem fit interpretatio ne excogitata fraude suae obviet libertati, 16. q. 2, visis; C. de donation., si quis argentum § ulti. Secus ubi certa verba ponuntur. In eo casu non extenditur ad alia, sed ita servandum est privilegium quatenus tenor privilegii se extendit, supra, de privileg., porro; et supra, de privileg., recepimus. Sed ubi verbum generale ponitur, ad omnia appellativa extenditur, sic supra, de decim., ex multiplici. Si autem aeque potest retorqueri ad ius commune sicut ad privilegium, potius videtur interpretatio facienda secundum ius quam secundum privilegium, supra, de consuet., cum dilectus; et ut nemini sit onerosa, arg. supra, de testib., cum tu; ut non sit captiosa, ff. de regul. iur., quotiens. Et contra illum potius interpretatio debet fieri qui potuit legem apertius dicere, ff. de pacti., veteribus; et ff. de contrah. empt., Labeo; et ut fiat secundum communem modum loquendi, supra, de spons., ex litteris 1. Nam consuetudo interpretatur vocem, infra, de verb. sign., abbate. Et semper in tutiorem partem fit interpretatio, supra, de spons., iuvenis; infra, de reg. iur., estote. Si enim neutra esset tutior, in benigniorem, 9. dist., sana; ff. de reb. dub., cum in testamento. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.