The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.40 De consecratione ecclesiae vel altaris

X 3.40.4 Proposuisti

tit. De consecratione ecclesiae vel altaris · 1 gloss
Idem Compostellano Archiepiscopo.Incipit Proposuisti quod venientibus · alleged in the gloss as de consecr. eccl. vel alt., proposuisti 5× per the register · find the allegations →
Reconciliari
Nota quando ecclesia debet consecrari vel reconciliari. Primo si dubitatur an sit consecrata. Idem de altari quod propter dubium debet consecrari, de conse. dist. 1, ecclesiae vel altaria, quia non dicitur iteratum, quod nescitur esse factum, de conse. dist. 1, solemnitates 1. Sic est de baptismo, infra, de bapt. et eius effect., de quibus. Et simile 68. dist., presbyteris; et 68. dist. § quod ergo. Item si ecclesia est exusta tota vel maior pars debet iterum consecrari, de conse. dist. 1, ecclesiis semel; arg. ff. de contrah. empt., domum. Si vero tectum corruerit, et parietes illae si remaneant vel etiam modicum de ipsis parietibus destructum fuerit, non debet propter hoc consecrari, infra, de consecr. eccl. vel alt., ligneis. Et si tota ecclesia simul destructa fuerit vel maior pars, debet iterum consecrari. Si successive sufficit aspersio aquae benedictae, de conse. dist. 1, de fabrica. Pro remotione altaris vel fractura enormi, non reconsecretur ecclesia, ut supra, de consecr. eccl. vel alt., ad haec. Pro sanguinis effusione et pro adulterio debet tantum reconciliari, ut hic patet, et infra, de adult., significasti; et arg. infra, de consecr. eccl. vel alt., si ecclesia. Arg. contra de conse. dist. 1, ecclesiis semel. Sed illud intelligitur secundum hoc, quod sanguinis effusione vel seminis pollutione non consecratur. Per quem debet fieri haec reconciliatio, dicitur infra, de consecr. eccl. vel alt., aqua.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.