The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.40 De consecratione ecclesiae vel altaris

X 3.40.10 Si ecclesia

tit. De consecratione ecclesiae vel altaris · 2 glosses
Idem eidem.Incipit Si ecclesia non · alleged in the gloss as de consecr. eccl. vel alt., si ecclesia 2× per the register · find the allegations →
Non consecrata
Nota quod dicit, non consecrata, ergo multo fortius consecrata, supra, de consecr. eccl. vel alt., proposuisti. Sic et coemiterium si taliter polluatur reconciliari debet, ut supra, de consecr. eccl. vel alt., consuluisti. Arg. quod si aliquis excommunicatus vel paganus ibi sepelitur, sunt inde eiiciendi. Nec in ea debet celebrari ante eiectionem et aspersionem aquae benedictae, licet consecrata prius non fuerit. Et parietes sunt radendi, de conse. dist. 1, ecclesiam in qua paganus; et de conse. dist. 1, ecclesia in qua mortuorum. Et ita ecclesia non consecrata gaudet eodem privilegio quo et consecrata, ut hic patet. Et hoc est expressum infra, de immun. eccl., ecclesiae. Et ita si aliquis illuc confugerit, debet ab ecclesia defendi. Et hoc ideo quia locus ille auctoritate episcopi dedicatus est divino cultui, et quod semel Deo dedicatum est, ad profanos usus redire non debet, 12. q. 2, nulli liceat; et infra, de rerum perm., mancipia. Et tamen gravius peccat qui sic deliquit quam in non consecrata, sicut magis peccat et gravius punitur qui in maiorem personam quam qui in minorem. Nam ex persona consideratur iniuria et crimen, Inst. de iniuri. § atrox; infra, de sent. excom., cum illorum. Et crimen augetur dignitate praepositi, ff. de re milit., omne delictum § 1. Sed numquid et isti violatores sunt dicendi sacrilegi secundum distinctionem sacrilegii? Non videtur, 17. q. 4, sacrilegium. Sed credo quod tamquam sacrilegi iudicandi sunt, licet locus adhuc consecratus non sit, arg. supra, de for. compet., conquestus. Et quia eodem privilegio gaudet ac si esset consecrata, infra, de immun. eccl., ecclesiae.
Lavetur
Sed per quem debet lavari? Videtur quod per episcopum tantum, supra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. In hoc casu satis credo quod per simplicem sacerdotem possit lavari, quia si intellexisset Papa quod per episcopum deberet lavari, illud dixisset, sicut dixit in proximo capitulo praecedenti supra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. Cum Papa in utroque capitulo scribat eidem, et quia dixit aqua exorcizata lavetur quae fit per simplicem sacerdotem, et non cum aqua benedicta cum vino et cinere cum qua reconciliatur ecclesia consecrata, supra, de consecr. eccl. vel alt., proposuisti; et arg. ad hoc supra, de temp. ord., cum in distribuendis; et arg. de conse. dist. 2, in altari. Arg. tamen contra infra, de immun. eccl., ecclesiae. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.