Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium
X 3.49.9 Ecclesiae
tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 3 glosses
Gregorius IX. Astoricensi.Incipit Ecclesiae in qua · alleged in the gloss as de immun. eccl., ecclesiae — 3× per the register · find the allegations →
Celebrantur
Ex hoc videtur quod si adhuc ibi non sunt divina officia celebrata, nondum gaudeat privilegio illarum in quibus celebrantur divina, quia nondum plene dedicata videtur divinis obsequiis. Unde sacrilegium ibi non diceretur committi, nec debet aspergi propter hoc, quia nullum divinum officium fuit ibi celebratum. Aspergi tamen debet si aliquid turpe ibi factum est antequam ibi celebretur.
Admittitur
Sic ergo patet quod ecclesia non consecrata eodem gaudet privilegio quo et consecrata, ratione divini officii quo ad privilegium immunitatis. Unde si cuiuscumque semine vel sanguine fuerit polluta, debet aqua exorcizata lavari antequam celebretur in ea, supra, de consecr. eccl. vel alt., si ecclesia; et de conse. dist. 1, ecclesia. Et confugientes ad ipsam privilegium immunitatis, ac si consecrata esset, habebunt, supra, de immun. eccl., inter alia, cum suis concordantiis.
Obsequiis divinis dicata
Quicquid enim Domino consecratur, sanctum sanctorum erit Domino, 12. q. 2, nulli licet. Unde ad usus profanos et ad humanos redire non debet, supra, de rerum perm., mancipia; et supra, de relig. dom., ad haec.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.