Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae
X 3.36.4 Ad haec
tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 2 glosses
Urbanus III. Ariminensi Episcopo.Incipit Ad haec · alleged in the gloss as de relig. dom., ad haec — 3× per the register · find the allegations →
Auctoritate pontificis
Hoc ideo dicit, quia privatus locum non facit sacrum, ff. de rerum div., in tantum § sacrae; ff. de sepulch. viol., praetor ait § si quis in sepulchro dolo malo; et ff. de sepulch. viol., praetor ait § si quis in sepulchro habitasset.
Mundanis usibus
Quod enim semel Deo dedicatum est, ad humanos usus amplius redire non debet, 12. q. 2, nulli licet; et supra, de rerum perm., mancipia; et supra, de rerum perm., iniustum; et de conse. dist. 1, ligna; et de conse. dist. 1, vestimenta; et 19. q. 3, quae semel; et ff. de rel. et sump. fun., si quis sepulchrum § 1. Arg. contra 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens. Prima rubrica vera est regulariter. Contraria loquuntur de servis, quia eo ipso quod promoti sunt dominis eorum ignorantibus, peccaverunt. Et ideo in eo puniuntur, quia revocantur in servitutem, excepto sacerdote, diacone et subdiacono qui rediment se. Diaconus dabit vicarium, ut in capitulo 54. dist., ex antiquis. Et subdiaconus eodem privilegio gaudet cum diacono, supra, de serv. non ordin., miramur. Secus est in ecclesiasticis possessionibus, quae spirituales non sunt, quia et illae possunt alienari si expedit, 12. q. 2, sine exceptione; et 10. q. 2 § hoc ius. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.