Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.3 Mancipia ecclesiastica
tit. De rerum permutatione · 3 glosses
Ex concilio apud Silvanectum.Incipit Mancipia ecclesiastica nisi · alleged in the gloss as de rerum perm., mancipia — 5× per the register · find the allegations →
Commutari
10. q. 2, precariae, in fi., arg. contra. Sed hic determinat illud et favore libertatis hoc fit.
Semel Deo consecratum
12. q. 2, episcopus qui; et 12. q. 2, nulli licet; 19. q. 3, quae semel; et infra, de relig. dom., ad haec. Arg. contra 54. dist., ex antiquis. Solutio: illud est praeter regulam statutam contra eos qui ordinati sunt sine consensu dominorum suorum, cum in hoc ipso delinquunt et maxime ad terrorem, ne alii hac occasione subtrahant se dominis suis, arg. 2. q. 7, quapropter; et ff. de poe., capitalium § famosos.
Ad humanos
Id est, saeculares, de conse. dist. 1, ligna; de conse. dist. 1, vestimenta. Sed contra videtur 12. q. 2, ecclesiasticis, ubi servus ecclesiae saeculari personae datur. Ergo multo fortius permutare potest. Dicit Ala. quod loquitur hoc capitulum et sequens de servo ecclesiae dato et converso facto, qui cum sit religiosa persona saeculari personae servire non debet. Laur. dicit quod ex causa prohibitum fuit, quia ad laicorum suggestionem saepe inutilia mancipia pro utilibus permutabantur, quod ne fiat statutum est ut non nisi ad libertatem commutentur, sed cessante causa cessabit constitutio, 61. dist. § his omnibus; et ff. de pacti., quod dictum. Tanc. Vel dic: factum principis non est trahendum in consequentiam. Ipse enim non subiicitur legibus. Et sic loquitur contrarium in principe. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.