Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum
X 3.2.3 Clericos in sacris
tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 5 glosses
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.Incipit Clericos in sacris · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., clericos — 7× per the register · find the allegations →
Publice
Quae sunt excommunicandae ex quo publicum est, infra, de sent. excom., si concubinae.
Abiurandas
Ne contempto iuramento revertantur ad eas propter praesumptionem, ut sequitur. Arg. contra infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., ex litterarum, ibi: abiurare. Sed ibi contraxerat matrimonium cum ea, licet de facto tunc esset subdiaconus. Et quando quis ab uxore separatur, sic debet iurare, 35. q. 6, ab isto die. Vel hoc intellige de suspectis. Et illud capitulum infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., ex litterarum, de non suspectis de quibus versimile est quod debeant iuramentum servare.
Redeuntes
Arg. colligitur ex hac littera quod non est iniungendum alicui per iuramentum, quod versimile sit quod non debeat illud observare, arg. 22. q. 1, ita ergo; et 22. q. 1, non est contra; et infra, de sent. excom., ex tenore; et supra, de praesump., litteras; et C. de indict. vid., ambiguitates. Et haec ratio est etiam quare iuvenibus non iniungatur solemnis poenitentia, 50. dist., poenitentes. Ber.
Perpetuam
Id est, donec resipiscant. Sic Inst. locat. et conduct. § adeo; et ff. de peculi., id vestimentum; et infra, de matr. contrac. con. int., de muliere. Simile 10. q. 1, quia sacerdotes; ut caeteri timeant, ut ibi dicitur.
Exemplo
Poena unius debet esse metus alterius, ut ff. de poe., capitalium § famosos; 45. dist., sed illud; et 2. q. 7, quapropter; et infra, de excess. praelat., tanta; et 10. q. 1, quia sacerdotes, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.