The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt

X 4.6.2 Ex litterarum

tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 3 glosses
Idem Cenomanensi Episcopo.Incipit Ex litterarum tuarum · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., ex litterarum 3× per the register · find the allegations →
Abiurare
Arg. contra, supra, de cohab. cler. et mul., clericos. Illud intelligendum est ubi suspicio habetur de periurio, ut saepe faciunt inter se concubinarii, tunc non exigitur iuramentum, ut ibi satis colligitur, vel illud circa contubernium, hoc in divortio cuiuscumque matrimonii, 35. q. 6, ab isto die.
In subdiaconatu ministrare
Arg. contra, supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., de diacono, ubi dispensatur cum eo qui in pluribus deliquerat quam iste. Quae fuit ergo ratio? Placuit hoc domino Papae, ut maiorem gratiam faceret illi quam isti. Illa potuit esse ratio, quia non videbatur vere poenitens, et praesumptio erat contra ipsum de sua incontinentia, et cum talibus non est dispensandum, cum pro reversionis spe pravae actionis desideria concipere non formidant, 50. dist., si lapsis; et 50. dist., ut constitueretur. Et ideo Papa prohibet, ne cum ipso dispenset, cum alias suo iure dispensare posset, ut supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., de diacono. Sed si iurare voluerit religionem, tunc favore religionis poterit circa ordinem dispensare, sic infra, de apostat., ex litterarum; vel de consilio loquitur cum de iure suo episcopus posset dispensare cum ipso, ut supra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., de diacono; et supra, de cleri. coniug., sane 2. Ber.
In minoribus
Simile 50. dist., placuit; et 15. q. 8, si quis presbyter. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.