Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt
X 4.6.1 De diacono
tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 6 glosses
Alexander III. Remensi Archiepiscopo.Incipit De diacono qui · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., de diacono — 3× per the register · find the allegations →
Uxorem accepit
De facto, quia non potuit de iure, 32. dist., erubescant; et 32. dist., placuit.
Contrito et humiliato
Alias non est recipiendus, quia venia non datur nisi correctis, 24. q. 2, legatur. Nec potest gaudere se correctum, nisi prius doleat si fuisse perversum, 23. q. 7, quemadmodum. Et dicit lex, delicti enim veniam poenitentibus indulgemus, C. de haeretic., Manichaeos; et C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras; et de poen. dist. 1, neminem; et de conse. dist. 4, omnis qui. Et dixit Salomon: qui abscondit peccata sua non videbit lumen in aeternum.
Absolutione obtenta
Non dicit a quo debet peti, unde videtur quod a Papa tantum, 17. q. 4, si quis suadente. Et praecipue propter atrocitatem facti, unde etiam si esset monachus, abbas ipsum absolvere non posset, infra, de sent. excom., cum illorum. Vel forte ex ista indulgentia speciali ipsum potuit absolvere, quod est verum, ut patet in antiqua.
Dispensative
Et ita episcopi possunt etiam dispensare cum clericis constitutis in sacris ordinibus, si contrahant de facto, sic supra, de cleri. coniug., sane 2. Arg. contra supra, de bigam., nuper. Sed illud intellgiitur de illo, qui in saeculari habitu unam habuit de iure uxorem, et in sacro contraxit, cum illo tamquam cum bigamo non potest dispensari. Arg. contra infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., ex litterarum. Sol. ut ibi. Ber.
Interfecerit
Putabat enim forte iste archiepiscopus propter homicidium, quod degradari debeat, et quod amisisset ordinem, quod non est verum, quia character in anima impressus non tollitur, ut 1. q. 1, quod quidam. Unde non potest contrahere, propter delictum enim non est alicui subveniendum, ff. ex quib. cau. maio., sed et si per praetorem § actio. Nec stulti melioris conditionis debent esse quam periti, ff. quod vi aut cla., servus. Nemo enim delinquendo fit melior, ff. ad leg. Falc., pretia; et 16. q. 1, legi. Sic malae fidei possessor non debet esse melioris conditionis quam bonae fidei, ff. de pet. hered., si a domino vel a patre § si praedo.
Canonum
32. dist., si quis eorum; et 32. dist., de illo; et 32. dist., omnium sacerdotum; et 84. dist., cum in praeterito. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.