The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.43 Quisquis electioni

tit. De electione et electi potestate · 7 glosses
Idem in eodem.Incipit Quisquis electioni de · alleged in the gloss as de elect., quisquis 13× per the register · find the allegations →
Abusum
Ut laicus, princeps, vel potestas intersit electionibus. Et talis non est usus, sed abusus, ut supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quod sicut; et contra ecclesiasticam libertatem, ut ibi dicitur. Et hoc intellige cum clerici sponte laicos admittunt. Secus si per vim vel impressionem eligerent, quia tunc non puniuntur, supra, de elect., cum Wintoniensis. Ber.
Libertatem
Quia si admitterentur laici, sive huiusmodi potestates assumerent sibi ius in posterum, sic periret libertas ecclesiae, quia in electionibus liberum debet esse arbitrium cuiuslibet, 8. q. 2, dilectissimi; sicut in matrimonio carnali, infra, de spons., cum locum. Et ideo talis electio nulla est quae fit contra libertatem ecclesiae, infra, de elect., sacrosancta; et infra, de elect., Massana; et supra, de elect., cum terra. Et ita laici omnino excludendi sunt in collegiatis ecclesiis.
Fiat
Per hoc quod dicit, fiat, quod futuri temporis est, videtur quod non ipso iure sed per sententiam debeat suspendi. Et facit ad hoc infra, de iure patron., praeterea quia. Videtur tamen quod ipso iure fit ineligibilis, et ad hoc facit 16. q. 7, si quis deinceps; et supra, de elect., ne pro defectu, vers. careant ea vice. Sed ibi suspensio durat quousque dignitatem taliter adeptam dimiserit, et qui sic suspensus est, sicut per suum factum suspenditur, ita per actum contrarium restituitur, 15. q. 6, nos sanctorum; et 81. dist., si quis presbyter; et 81. dist., si quis ammodo. Sed numquid episcopus potest dispensare cum talibus? Credo quod sic, ex eo enim quod conditor canonis hic non reservavit sibi dispensationem aliis concessisse videtur, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de praeben., de multa, in fi.; et infra, de praeben., grave, in fi. Et hoc minus est adulterio in quo potest episcopus dispensare, infra, de iudic., at si clerici.
Irritam
Sic supra, de elect., cum in cunctis, ubi electio ipso iure irrita est quae fit de persona indigna.
Suspendantur
Per sententiam; sic infra, de elect., Cumana, in fi. Sic intelligitur supra, de elect., quia propter. Contra supra, de elect., cum in cunctis, ubi ipso iure beneficiis ecclesiasticis sunt privati. Quidam dicunt quod standum est huic, et non illi, et in alio etiam corrigitur ille canon ibi eligendi potestate privatos, per capitulum proximum supra, de elect., quia propter. Diversitas istius verbi, quantum ad electionem, habetur infra, de elect., Cumana, in fi. Sed quod dicit, ab officiis et beneficiis priventur, hoc est verum quod sententiam privandi sunt. Et illud capitulum supra, de elect., cum in cunctis, non corrigitur, unde ipso iure privati sunt beneficiis per triennium. Et ratio diversitatis haec est: hic privantur officiis et beneficiis, et sic in duobus puniuntur quia plus peccant; et ibi privati sunt beneficiis tantum, quia minus peccant ibi quam hic, ut sic quaedam compensatio sit hinc inde. Vel verius diversi sunt isti casus et in diverso casu loquuntur, et ideo diversae poenae. Hic maior poena imponitur quam ibi, quia plus offendit quam contra ecclesiasticam libertatem aliquid fecit, sed ibi eligitur persona indigna.
Tunc
Id est, ea vice; sic supra, de elect., cum in cunctis. Sed si in illo triennio quo suspensi sunt iterum vacaret, videtur per illam expositionem quod canonici possent eligere, et ita suspensi eligerent. Sed hoc esse non potest, supra, de elect., cum inter R. Et ideo istud, tunc, respicit totum triennium, et hoc intellige quando omnes delinquunt. Sed si aliqui non deliquissent, ipsi eligerent, supra, de elect., scriptum, in fi.; et supra, de elect., cum in cunctis. Ber.
Privati
Supra, de elect., quia propter. Contra ubi privantur per sententiam. Idem est, quia plus peccant isti quam illi, ut dictum est, et ideo hic ipso iure, ibi non, et in diverso casu loquuntur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.