The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.42 Quia propter diversas

tit. De electione et electi potestate · 17 glosses
Idem in eodem.Incipit Quia propter diversas · alleged in the gloss as de elect., quia propter 80× per the register · find the allegations →
Ecclesiis viduatis
Per hoc videtur quod loquitur tantum de electionibus praelatorum, id est episcoporum non canonicorum. Sed numquid extendemus istam constitutionem ad omnes dignitates etiam ad non cathedrales, et ad plebanatus, et ad alias dignitates quae praelatos habent in ecclesiis collegiatis? Non videtur, cum ecclesiae propter illas dignitates non dicantur viduatae, cum habeant episcopum. Satis potest dici quod non extenditur ad alias dignitates, sed tantum ad episcopatus et regulares praelaturas, ut supra, de elect., ne pro defectu. Tamen de facto bene extenditur ad alias dignitates, et de iure etiam bene potest intelligi constitutio ista de illis praelatis qui habent iurisdictionem generalem in ecclesiis collegiatis, quia tales praelati sponsi quodammodo appellantur, 21. q. 2, sicut in unaquaque. Sed non debet intelligi de dignitatibus seu personatibus in ecclesiis cathedralibus, quia in vacatione illarum dignitatum non dicitur ecclesia viduata, cum habeat episcopum qui solus est ibi maritus. Ber.
Qui debent
Hoc ideo dicit, quia omnes qui habent ius in electione sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut. Et qui sunt in quieta possessione eligendi simul sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., coram; et supra, de elect., bonae 2. Et de consuetudine, si quae est, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Qui volunt
Bene dicit, qui volunt, quia si quis non vult interesse electioni, alii procedere possunt sine illo postquam constiterit, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., cum nobis; et arg. infra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi de hoc dicitur. Et sic omnes vocandi sunt qui commode possunt vocari. Qui sunt vocandi dictum est supra, de elect., coram; et infra, de elect., in Genesi.
Commode
Hoc ideo dicit, quia si commode et sine periculo vocari non possunt, non sunt vocandi, supra, de elect., quod sicut § 1.
De collegio
Per hoc videtur dari occasio discordiae, quia facilius possent ipsi concordare in unam personam quam assumant in praelatum, quam in istos tres. Et si discordant canonici in eligendo istos tres, aeque inquiretur de meritis et zelo eligentium, sicut in electione episcopi. Dico quod in istis inquisitoribus non requiritur illa examiniatio, quia ipsi non eligunt, sed inquirunt vota fratrum. Et hoc potest fieri per quoslibet de capitulo, dum tamen sint viri digni, et causa inquisitionis secrete fiat, quia quidam forte timore vel favore timent aliquem nominare in publico quem nominant in secreto, et libere nominant quem volunt. Libera enim debet esse voluntas in eligendo, 8. q. 2, dilectissimi; et supra, de elect., bonae 1; et infra, de elect., quisquis; sicut in matrimonio carnali, infra, de spons., cum locum. Et praeterea per hoc obviatur malitiis quorundam qui statim eligebant, et appellabant ne alii eligerent, supra, de elect., consideravimus. Per istam constitutionem malitiis et cavillationibus talium obviatur.
Secrete
Sicut testes in secreto deponere debent, ut liberius dicant veritatem, alias non valet dictum testis, infra, de testib., venerabili; et C. de testament., nullum; et infra, de accusat., inquisitionis § tertiae; alias non valet, nisi fiat secrete.
Redacta
Per ipsos scrutatores vel per tabellionem, et quod dicit, secreto, capitulum tantum excluditur et non personae necessariae.
Mox
Id est, incontinenti nullo actu contrario imtermedio post vota quaesita, et uno contextu, sicut testamentum, ff. qui testam. fac. pot., heredes palam, in fi. Optime ponit sensum istius dictionis, mox, infra, de elect., cum post petitam, ubi cassatur electio quia statim post collationem celebrata non fuit, arg. infra, de testibus cog., praeterea. Quandoque mox aliter accipitur, id est, statim, cum quodam temperamento decem dierum, ff. de constit. pecun., promissor. Et mox quandoque dicitur ad annum, 20. q. 2, si in qualibet; et 20. q. 2, puella; cum quodam temperamento sive spatio, ff. de solut., quod dicimus; ff. ad leg. Falc., lex Falcidia lata § si ita. Item quandoque cum primum potuit, ff. ad Tert., sive ingenua sit mater § confestim autem; et illico, id est, usque ad triduum, C. de iud., cum specialis; et C. de error. advoc., sententiis.
Publicent
Postquam publicationem variare nequeunt electores, infra, de elect., publicato. Et ideo locum non habet appellatio, immo compellendi sunt ad electionem, ut infra, de elect., publicato.
Collatione
Scilicet, numeri ad numerum, ut sciatur in quem maior pars consentit. Et zeli ad zelum, et meriti ad meritum, et numeri ad numerum debet fieri collatio. Haec enim est forma electionis quando duo electi sunt; alias quando unus, et sic non est necesse, et sic tria conferuntur, numerus ad numerum, meritum ad meritum, et zelus ad zelum, infra, de elect., in Genesi; et infra, de elect., ecclesia vestra 2; et ibi de hoc tractatur, et supra, de elect., venerabilem.
Sanior
Dic ut infra, de elect., ecclesia vestra 2. Circa formam istam quaedam ita sunt exacta diligentia observanda, ut si contra factum fuerit, electio aliquando est irrita, infra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., in Genesi. Aliquando est irritanda, infra, de elect., cum post petitam; et infra, de elect., Cumana. In utroque tamen casu non valet ut hic dicitur in vers. aliter, etc. Ista quidem sunt de substantia electionis sive forma, ut secreto et sigillatim inquisitio fiat, et publicatio incommuni, collatio et communis electio incontinenti nullo actu contrario intermisso unum post aliud faciendo. Et haec probantur infra, de elect., cum post petitam; et infra, de elect., Cumana, in fi.; et infra, de elect., in Genesi. Et vota in scriptis redacta, ut appareat per scripturam de consensu cuiuslibet, ut si vellet mutare, ei scriptum obviet, 1. q. 7, saluberrimum; et 27. q. 1, omnes feminae; et 20. q. 1, vidua. Et quod quilibet sit vocandus qui commode vocari possit, non credo esse de substantia electionis, ut propterea cassetur electio, dummodo contemptus postea consentiat electioni factae, supra, de elect., quod sicut. Quod tres tantum debeant esse inquisitores, non credo esse de substantia, dummodo tot sint inquisitores quod fraus fieri non possit, arg. supra, de elect., cum dilectus. Quia qui plus facit, non videtur facere contra, ff. de servitu. urb. praed., si arborem. Et superflua non vitiant, necessaria vero praetermissa diminuunt contractum, C. de testament., testamentum; et ff. de supel. leg., legata, in princ.; et. ff. de supel. leg., Labeo. Nec credo esse de substantia quod sint de eodem collegio, quia in electionibus consilium religiosorum virorum inquiri debet, 63. dist., obeuntibus; et supra, de elect., ne pro defectu; dummodo non sint laici, infra, de elect., Massana; et infra, de elect., sacrosancta.
Viris
Et isti possunt esse alii a capitulo, dummodo viri religiosi, nec ipsi exprimuntur de capitulo, quia bene possunt potestatem suam dare aliis, supra, de elect., causam quae. Et licet dicatur, aliquibus, uni tamen committi potest, ut in praedicta decretali supra, de elect., causam quae, quia non est illud de forma, immo melius potest expediri per unum quam per plures, scilicet, duos, quia tunc res fere sine exitu est; ff. de recepti., item si unus § ulti.
Vice omnium
Sed numquid maior pars posset sequi istam formam aliis contradicentibus? Videtur quod sic, quia quod maior pars facit, totum capitulum facere videtur. Et firmitatem debet sortiri, nisi rationabilis causa a paucioribus ostendatur, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis. Satis videtur aequum, et sic vitatur discordia, et facilius consulitur ecclesiae isto modo quam per scrutunium. Sed littera ista contradicit ubi dicit, vice omnium, et quod dicit, aliter electio facta non valet. Et alia potest ratio esse, quia cum quilibet habeat vocem in electione, non debet privari iure suo, nec aliquis debet compelli ius suum dare alii, C. de contrahe. empt., invitum; et C. de contrahe. empt., in vendendis; sicut et emptio voluntarie est, ff. fam. ercis., si pignori § ulti. Alii dicunt quod maior pars bene potest potestatem eligendi committere minori parte contradicente, quod mihi non videtur, quia non servatur forma secunda, cum et illa debet servari sicut et aliae duae.
Priventur
Per sententia, non ipso iure, infra, de elect., Cumana, in fi. Unde signatur contra, supra, de elect., cum in cunctis, ubi ipso iure privati sunt. De hoc dic ut dixi infra, de elect., Cumana, in fi.
In eo loco
De hoc dixit supra, de elect., coram.
Venire
Si venire non potest, quare citatur? Non videtur citandus, unde alii eligere possunt. Sed hoc non est verum, quia citandi sunt semper absentes, ex quo possunt commode citari, sive venire possint sive non, et quia hoc ipsum dubium posset esse praesentibus, supra, de elect., quod sicut. Et intelligo illum venire non posse qui propter timorem non potest venire ad locum, supra, de elect., bonae 1. Sed in casu illius capituli non tenetur committere vices suas, ut notatur ibi in glossa quae incipit, si citati; vel propter informitatem, 5. q. 3, si aegrotans; vel si vocaetur ad maius tribunal, ff. de re iud., contra pupillum. Et ideo cum iusta causa sit impeditus, iure suo privari sine culpa sua non debet, ut infra, ut lite non cont., quoniam § 2. Unde quod per se non potest, per alium exequatur, ff. de procur., procurator est qui; sicut in iudice, infra, de offi. deleg., si pro debilitate; et infra, de offi. deleg., pastoralis, in fi. Et est arg. optime contra illos qui dicunt quod si plures iudices sunt cum illa clausula, quod si non omnes, etc., quod ille qui non potest interesse, licet committere possit vices suas, socii non tenentur ipsum admittere, quia extat conditio, quod falsum est. Hic non potest interesse, et tamen alii tenentur procuratorem illius admittere. De illa materia dicitur infra, de offi. deleg., coram. Et iste procurator cum sit de capitulo habebit duplicem vocem, infra, de elect., congregato; et arg. infra, de re iudic., cum olim; arg. supra, de elect., scriptum. Nec credo quod multum expediat quod iste qui dat procuratorem debeat iuramentum praestare. Sed ideo dicit, si opus est, fidem faciat iuramento. Quod si praesentes nolent ei credere super impedimento quo detinetur, nec aliter admittere velint procuratorem qui non haberet versimilem praesumptionem, tunc debet iurare quod impeditus venire non possit. Et tunc tenentur illum admittere. Sed quod si nullus vellet de capitulo recipere vicem suam, numquid posset alii committere qui non esset de collegio? Videtur quod sic, quia per hanc litteram constat quod ipse debet interesse per se vel per alium, et ita si nullus vult recipere vicem suam, potest alicui viro religiosi clerico committere vicem suam, alias non valet electio si eligerent. Et hoc non credo esse contra substantiam, si alium admittant qui non sit de collegio, quia et viri religiosi vocandi sunt ad electionem, et de eorum consilio est facienda, ita quod non valet alias electio, 64. dist., obeuntibus. Tamen non credo quod hodie canonici ad hoc teneantur nisi velint, et illud capitulum, 64. dist., obeuntibus, non tenet nisi quo ad honestatem. Canonici tamen tenentur recipere illum, cui commiserit vices suas auctoritate huius canonis. Arg. contra supra, de rescript., cum contingat; et infra, de appell., cum speciali. Vel si nolint recipere, potest exprimere suam voluntatem per litteras suas, et voluntas illa cum aliis publicetur, et sic extra capitulum non committat.
Clandestinas
Illa electio dicitur clandestina quae fit singulariter et occulte per occulta conventicula, 79. dist., si quis Papa. Et quamdiu publicatio facta non est dicitur clandestina, ut hic in fine. Et quam cito facta est debet publicari, alias non valet, ut dictum est, et infra, ut eccl. ben., ut nostrum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.