The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.53 Gravem

tit. De sententia excommunicationis · 6 glosses
Idem Episcopo Senensi.Incipit Gravem venerabilis fratris · alleged in the gloss as de sent. excom., gravem 5× per the register · find the allegations →
Libertatis
Excolantur
Similem poenam habes supra, de privileg., quanto. Sic excommunicantur Iudaei, supra, de usur., post miserabilem; et supra, de usur., quanto. Ber.
Sumptibus
Volentes ecclesiam subiicere servituti et publicis functionibus a quibus sunt omnino immunes, supra, de immun. eccl., non minus; et 16. q. 1, generaliter § novarum; C. de sacro. eccl., placet.
Similia de caetero
Supra, de sent. excom., ex tenore; 23. q. 8, pessimam; et 12. q. 2, de viro; 11. q. 3, cum aliquis. Sicut et de haeretico, 1. q. 7, quotiens 1; et de conse. dist. 2, ego Berengarius.
Promulgare procures
Arg. contra supra, de sent. excom., noverit, ubi excommunicati videntur ipso iure consiliarii, sicut ipsi statutarii, rectores et consules. Sed illud intelligi potest nisi infra duos menses ea deleri fecerint, et hoc intelligitur secundum illud, ut nisi ea deleri fecerint, excommunicentur. Et sic videntur excommunicati ipso iure, nisi ea deleri fecerint infra terminum dictum, et postea per sententiam. Sed statutarii et scriptores ipso iure sunt excommunicati ut supra, de sent. excom., noverit. Vel dic quod hic loquitur de aliis consiliariis et officialibus qui postea successerunt, et non de illis quorum consilio vel auctoritate statuta illa edita fuerunt, et nisi isti ea deleri fecerint, excommunicentur, ut hic dicit. Et si ea fecerint observari, nisi infra duos menses ea deleri fecerint ipso iure sunt excommunicati, supra, de sent. excom., noverit. Sic supra, de immun. eccl., adversus. Antiqua decretalis concordat illi decretali supra, de sent. excom., noverit, et ideo videtur male decisa. Ut non contradicat, sic expone: promulgare procures, id est, promulgatam esse ostendas vel denuncies vel iterum excommunicantur a iudice. Alias non videtur cessare contrarium. Ber.
Privatos
Ex hoc videtur quod ipso iure sunt excommunicati ipsi statutarii ex eo quod dicit: privatos denuncies, per decretalem supra, de sent. excom., noverit. Et quia contra fidelitatem veniunt, amittere debent feudum, 22. q. 5, de forma. Et ecclesia potest illos privare, cum in hoc sint de foro illius. Sic dominus privat vasallum quando facit feloniam domino de suo feudo, in constitutio Frederici de feudis, hac edictali § praeterea. Quia dominus inter vasallos de feudo cognoscit, supra, de for. compet., verum; et supra, de for. compet., ex transmissa. Simile supra, de haeret., absolutos. Sic et clericus qui contra ecclesiam suam advocat perdere debet beneficium, supra, de postuland., cum sacerdotis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.