The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.30 De officio legati

X 1.30.1 Cum non ignoretis

tit. De officio legati · 3 glosses
Alexander III. universis Suffraganeis Cantuariensis ecclesiae.Incipit Cum non ignoretis · alleged in the gloss as de offi. legat., cum non ignoretis 9× per the register · find the allegations →
Per appellationem
Sunt tamen alii casus quibus archiepiscopus potest iudicare de subditis suffraganeorum, qui notantur infra, de offi. ord., pastoralis.
Legationis tamen obtentu
Ex hoc loco patet quam potestatem habeat legatus, quia de omnibus causis tam per appellationem quam per querimoniam potest cognoscere. Sed numquid posset deponere episcopum? Et dicendum quod non, cum hoc Papa sibi specialiter reservaverit, supra, de translat., cum ex illo; et supra, de translat., inter corporalia. Immo legatus missus de latere Papae, puta cardinalis, hoc facere non posset, nisi expresse contineretur in legatione sua, infra, de offi. legat., cum non ignoretis; et infra, de offi. legat., studuisti. Illa enim quae specialiter sibi reservavit Papa mandata iurisdictione generali non transferuntur, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque § ulti. Multa enim sunt quae in generali mandato non intelliguntur nisi exprimantur, ff. de procur., Pomponius, in princ.; et ff. de procur., non solum, in fi.; et ff. de minor., illud § si talis; ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Sed presbyterum posset deponere adiunctis sibi aliis episcopis, 15. q. 7, felix; et 15. q. 7, si autem. An possit absolvere illos qui in canonem inciderunt, habes infra, de offi. legat., excommunicatis. Item si quis appellerat ad Papam, posset ne illum compellere coram se litigare? Non, arg. infra, de appell., si duobus; quia quolibet omisso ad eum potest appellari, 2. q. 6, ideo. An indulgentiam possit facere, dicitur infra, de offi. legat., nemini.
Universas
Et ita potest audire causas quae moventur contra exemptos archiepiscopatus. Sed contra supra, de supp. neg. prael., sicut. Item arg. contra 25. q. 2, servatis, ubi dicit quod privilegia perpetua sunt. Sed hoc videtur derogare illis privilegiis. Dicas quod isti legati per suam legationem non possunt punire exemptos vel audire causas quae moventur contra eos, nisi velint respondere sub eis, et hoc de his quae in eorum privilegiis continentur. Et tota sua potestas consideranda est ex forma privilegii. Alii vero legati cardinales vel etiam alii qui mittuntur de latere domini Papae, habent maiorem iurisdictionem tam contra exemptos quam contra omnes alios, salvis his tantum quae sedi Apostolicae specialiter reservantur. Sed iste episcopus Cantuariensis et consimiles non habent talem potestatem. Arg. infra, de offi. legat., excommunicatis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.