The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.30 De officio legati

X 1.30.9 Excommunicatis

tit. De officio legati · 2 glosses
Idem.Incipit Excommunicatis pro iniectione · alleged in the gloss as de offi. legat., excommunicatis 9× per the register · find the allegations →
Mittuntur
Ergo a contrario sensu, si missus sit a latere domini Papae potest absolvere omnes, sive de sua legatione sive non, quod verum est et in eundo et redeundo secundum quosdam. Ex officio enim legationis licet legatis de latere domini Papae missis, excommunicatos pro violenta manuum iniectione in ecclesiasticas personas absolvere, supra, de offi. legat., quod translationem; et infra, de sent. excom., ad eminentiam. Tales enim legati postquam egrediuntur urbem, quousque in urbem revertantur, beneficium absolutionis impendunt, et ita observant de facto. Et hoc introductum est in favorem animarum, ut periculum morae vitetur, arg. infra, de sent. excom., sacro. Et sic proconsul ubique insignia proconsularia habet, licet potestatem suam egressus urbem non exerceat, nisi in ea provincia, quae ei decreta est, ff. de off. procon., proconsul ubique; et habent iurisdictionem, licet non contentiosam, ff. de off. procon., omnes proconsules. Ber.
Commissam
Per hoc quod dicit hic, patet quod maior est potestas legatorum, qui de latere domini Papae mittuntur, quam aliorum. Isti enim de quibus permittit, non possunt absolvere excommunicatos propter sacrilegam manuum iniectionem in ecclesiasticas personas, vel aliunde venientes vel extra suam provinciam existentes, quia nulla potestas est eis concessa extra illam provinciam, arg. ff. de iuris., extra territorium; et ff. de off. praes., praeses provinciae in suae provinciae; nisi eis amplius concedatur, ut dicit in fine. Sed illos de sua provincia absolvere possunt dum sunt in provincia, arg. a contrario sensu. De duplici genere legatorum fit mentio, et primo de his quibus ad tempus committitur officium legationis ratione personae, et non dignitatis, ut supra, de offi. legat., volentes; et infra, de accusat., cum dilecti; et infra, de praesump., mandata. Secundo de his qui ratione dignitatis habent huiusmodi legationis officium in sua provincia, supra, de offi. legat., cum non ignoretis; et infra, de appell., dilecti filii 1. Isti non mittuntur de latere Papae, unde minor est potestas eorum. Et isti non possunt absolvere excommunicatos etiam subditos nisi specialiter eis concedatur, ut dicit hic in fine. Illi vero qui mittuntur de latere domini Papae, quia et ipsi pars corporis eius esse intelliguntur, ut 6. q. 1, si quis cum militibus; C. ad leg. Iul. maiest., quisquis. Ex officio legationis omnia possunt, nisi illa quae specialiter sibi sedes Apostolica reservavit, supra, de offi. legat., quod translationem. Sed quos dicemus de latere domini Papae missos? An cardinales tantum, an alios etiam existentes in curia, ut puta capellanos, archiepiscopos, episcopos, pro suis negotiis in curia existentes? Sed videtur quod proprie dicantur de latere Papae cardinales, quia ad latus eius semper assistunt. Sed idem videtur de capellanis et aliis curialibus, quia et ipsi assistunt ei, licet non in secretis consiliis. Satis posset dici quod illi dicuntur missi de latere Papae, quos invenit existentes in curia sua, etiam si non sint cardinales, et illos transmittit specialiter ad alienam provinciam concedendo eis generalem legationem. Item qui potest ex officio suo absolvere, potest committere vices suas alii, cum viderit expedire, infra, de offi. ord., his quibus. Proprie dicuntur missi de latere domini Papae cardinales tantum, arg. infra, de sent. excom., ad eminentiam, quia ipsi pars corporis domini Papae dicuntur, ut dictum est supra. Et ideo istorum potestas latior est quam aliorum, quia et de sua et aliena provincia absolvere possunt in eundo et redeundo. Alii vero absolvere non possunt aliunde venientes, nisi amplius illis sit concessum, ut dicit in fine. Ad hoc nota quod ecclesiae Romanae legati quantumcumque plenam habeant legationem, non possunt ex officio legationis conferre beneficia, nisi specialiter eis fuerit concessum, vel nisi sint legati cardinales, qui ampliori debent praerogativa gaudere. Hoc totum statuitur in decretali Inno. iiii infra, de offi. legat., extravag. officii nostri debitum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.