Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.8 In quadam nostra
tit. De celebratione missarum · 11 glosses
Idem Ferrrariensi Episcopo.Incipit In quadam nostra · alleged in the gloss as de celeb. miss., in quadam — 6× per the register · find the allegations →
In quadam nostra decretali
Supra, de celeb. miss., cum Marthae. Sed illa opinio remota est modo inde.
Respondemus
Ad quaestionem magistri Hug. episcopi Ferrariensis, qui opinionem praedictam secutus fuit. Dicebat enim Hug., si illa fuit vera aqua quae de latere Christi exivit, non intelligebat qualiter per illam probatur quod Christus sit verus homo, nec intelligebat secundum hoc auctoritatem illam Ioannis Apostoli, nec glossam ibi positam. Tres sunt qui testimonium dat in terra: spiritus, aqua et sanguis, et his tres unum sunt. Et glossa super illo loco sic se habet spiritus, id est, humana anima quam emisit in passione, aqua et sanguis quae fluxerunt de latere Chritsi. Sed dato quod illa aqua non fuisset aqua, sed aquaticus humor humani corporis, tam auctoritas Apostoli quam glossa intelligibilia sibi videbantur. Unde quaesivit a domino Papa, ut exponeret sibi praedictas auctoritates et glossam, et ipse respondet.
Ariani
Et Bonosiani, 24. q. 3, quidam, vers. Bonosiani. Sed Ariani sunt illi qui dixerunt filium non coaeternum patri, 24. q. 3, quidam, vers. Ariani. De secta Manichaeorum habetur, 24. q. 3, quidam, vers. Manichaei. Sed de ista non continetur hic, sed forte alibi. Ber.
Pater verbum et spiritus sanctus
Pater dedit testimonium deitatis quando dixit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Filius dedit testimonium deitatis quando in monte transfiguratus potentiam deitatis et speciem aeternae beatitudinis ostendit. Spiritus etiam sanctus dedit tesimonium deitatis quando super baptizatum in specie columbae requievit, vel quando ad invocationem nominis Christi corda credentium adimplevit.
Duo principaliter
Et ita Christus est duo neutri generis, quia et est Deus et homo, infra, de haeret., cum Christus. Laur.
Coniunctione
Id est, ex quibus coniunctis invisibiliter.
Non solum vitalem
Secundum quod physici dividunt spiritum vitalem scilicet et animam. Laur.
Nisi corpus humanum
Cum non possit habitare in sicco, arg. 32. q. 2, Moyses. Nec corpus humanum vegetari potest, nisi per animam. Nam si aliquando spiritus malignus corpus mortui hominis subintret, ut 26. q. 5, nec mirum, non tamen illud vivificat, nec unum cum illo efficitur. Sed illud movet ad instar venti, qui larvam subintrat et movet ipsam.
Sed phlegma dixisset
Simile supra, de translat., inter corporalia; et supra, de decim., ad audientiam. Et est arg. non esse recedendum de facili a forma verborum, infra, de spons., ex litteris 1; et C. de liber. praet., si quis; et ff. de iure dot., permittendo. Et hoc si iuri consonat, alias ad iurisperiti interpretationem recurrendum est, ff. de usufruct. legat., si alii; arg. supra, de consuet., ex litteris; infra, de verb. sign., propterea; et ff. de leg. 3, non aliter. Ber.
Moyses
Sic supra, de conse. dist. 2, re vera. Hic ergo exigitur expressa similitudo inter ea quae sunt in novo testamento et ea quae sunt in veteri, alibi non exigitur diversitas, ne videamur iudaizare, arg. supra, de sacr. unct., cum venisset, vers. verumtamen unctiones etc. Laur.
Illis consimiles
Scilicet in frigiditate et caliditate, siccitate et humiditate, quam convenientiam physicorum proprium est assignare, non iurisperitorum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.