Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.9 Dolentes referimus
tit. De celebratione missarum · 6 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Dolentes referimus · alleged in the gloss as de celeb. miss., dolentes — 1× per the register · find the allegations →
Somno
Requirit natura requiem, tamen captanda est hora congrua. Unde Seneca: quies tibi sit, non desidia. Ovidius sine titulo: stulte quid est somnus gelidae nisi mortis imago // longa quiescendi tempora fata dabunt. Io.
Syncopa
de conse. dist. 4, retulerunt. Unde versus: syncopa de medio tollit quod epenthesis auget. De istis figuris dicitur infra, de verb. sign., forus.
Sub poena
Et ita non est canon latae sententiae, sed potius ferendae, supra, de iure patron., relatum, ubi de hoc.
Divinum officium
Ad quod etiam sine isto praecepto tenentur, supra, de celeb. miss., presbyter. Et ita qui contra hoc praeceptum faciunt, inobedientiam incurrunt. Unde videtur quod sint suis beneficiis privandi propter inobedientiam, arg. supra, de maior. et obed., illud. Quia peccatum paganitatis incurrit quisquis sedi Apostolicae obedire contemnit, 81. dist., si qui sunt presbyteri. Et infidelis esse convincitur, etiam si fidelis esse videatur, 8. q. 1, sciendum. Si hoc est verum, immo quia est. Multi punirentur de inobedientia, quae est gravissimum peccatum, ut patet per iura praedicta. Sed dicas quod qui canonis inobedientiam incurrit, cum eo mitius agitur quam cum eo qui iudicis inobedientiam incurrit, arg. infra, de cleri. excom., si celebrat; et ff. de recepti., Celsus. Ber.
Studiose
Quantum ad officium oris, id est, sine syncopa.
Devote
Quantum ad officium cordis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.