The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus

X 3.21.8 Cum constet

tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 10 glosses
Gregorius IX.Incipit Cum constet I. · alleged in the gloss as de pignor., cum constet 2× per the register · find the allegations →
Successisse
Scilicet ex testamento filii, quia si ab intestato decederet et filius non habuisset descendentes, parentes in totum succedunt secundum tenorem illarum authenticarun C. ad Tert., authen. defuncto; et C. suis et leg. lib., authen. in successione; et etiam in Auth. de hered. ab intest. § consequens, coll. 9; et in Auth. de hered. ab intest. § 1, coll. 9; et in Auth. de hered. ab intest. § 2, coll. 9, unde sumptae sunt authenticae, C. suis et leg. lib., authen. in successione.
Cautionem idoneam
Nomine cautionis nuda promissio intelligitur, C. de ver. sig., sancimus. Sed cum additiur idonea vel sufficiens, pignoratitia vel fideiussoria intelligatur, ff. mand. vel cont., si mandato Titii § ulti.; et ff. de fideicommi. liber., ergo quamdiu § adiici; et Inst. de rerum div. § venditae. Et sicut in casu isto pignora vel fideiussores dantur, sic supra, de sequestra., ad hoc, satisdationem desiderat haec cautio ad arbitrium boni viri, C. de usufruct. et habit., usufructu constituto. Et haec cautio non potest a testatore remitti, C. de usufruct. et habit., si usus fructus; et C. ut in poss. legat., scire. Cum favore heredis sit introducta, sed ipse heres potest remittere, ff. ad leg. Falc., potest.
Utatur
Usufructus est ius utendi fruendi rebus alienis salva rerum substantia, ff. de usufru., usus fructus est. Et est ius in corpore, quo sublato ipsum tolli necesse est, ff. de usufru., est enim. Et ideo dicitur rebus alienis, quia res sua nemini servit, ff. de servitu. urb. praed., in re communi; et ff. si ususfruct. pet., uti frui, in princ.
Utatur
Hoc dicitur ad differentiam utilis dominii, quod in rebus aliis habetur, ut est emphyteuta et feudatarius qui habent utile dominium.
Fruatur
Hoc dicitur ad differentiam nudi usus, quia minus est in usu quam in usufructu, Inst. de usufru. § minus. Et clerici possunt dici usuarii, quia nec possunt vendere nec testari nec donare, sed victu tantum et vestitu contenti esse debent, ut 10. q. 2, episcopus habeat. Ber.
Salva rerum substantia
Id est, ne in totum pereat substantia, unde tenetur reficere aedes, quoniam ad eum omnes fructus pertinent, ff. de usufru., usufructu legato; et ff. de usufru., hactenus, alias est § illius praedictae legis; et C. de usufruct. et habit., eum ad quem, unde cautio praestitur.
Immobilibus
Haec autem cautio interponi debet sive res sit mobilis sive immobilis sive soli, ut hic, et ff. usufruct. quem. cav., si cuius rei. Et appellatione mobilium etiam sese moventia continentur, ff. de ver. sig., moventium. Et arbitrio boni viri praestare debet, ut hic dicit; et C. de usufruct. et habit., ususfructus; et ff. de usufru., item si fundi. Et continet cautio ista duas causas. Unam de utendo fruendo arbitrio boni viri. Aliam de restituendo finito usufructu, ff. usufruct. quem. cav., si cuius rei, 1. resp.; et ff. usufruct. quem. cav., si cuius rei § haec stipulatio. Quandoque tamen remittitur haec cautio, cum certum est proprietatem redire ad usufructuarium, ff. usufruct. quem. cav., si ususfructus § plane. Item in fisco usufructuario, ff. ut leg. seu fid. serv., legatorum § si ad fiscum. Item cum ususfructus pertinet ad patrem in rebus filii, C. de bon. quae liber., cum non solum § haec procul dubio. Constituitur autem usufructus in fundo rustico, et in aedibus, et in servis, et caeteris rebus, scilicet gemmis, annulis, libris, ff. de usufru., sed et si quid § 1; et ff. de usufru., sed et si quid § 2; et ff. de usufru., statuae; et ff. de usufru., item si fundi, § 1, in princ.; et ff. de usufru., omnium praediorum § 1; et ff. de usufru., omnium praediorum, 1. resp.
Viri
Id est, iudicis, ff. de ver. oblig., continuus § cum ita.
Pecuniam
In his vero quae usu consumuntur proprie ususfructus non potest constitui, quia neque naturali iure potest fieri, quia non potest esse salva rei substantia neque civili, quia ita dantur usufructuario, ut fiant huiusmodi recipientium usumfructum, puta vinum, aleum, frumentum et consimilia. Item pecunia numerata quae assidua permutatione et commistione consumitur, Inst. de usufru. § constituitur; et ff. de solut., si nummi alieni. Utilitatis tamen causa constituitur ususfructus vel quasi ususfructus, quia ille cui dantur huismodi res, satisdat de tanta pecunia restituenda vel aestimatione aliarum rerum, ut hic dicit, et Inst. de usufru. § constituitur; et ff. de usufruct. ear. rer., senatus; ff. de usufruct. ear. rer., sed de pecunia; et ff. de usufruct. ear. rer., post quod; et ff. de usufruct. ear. rer., si vini. Et finitur morte fructuarii et capitis diminutione, ut lege praedicta ff. de usufruct. ear. rer., si vini, maxima et media, Inst. de usufru. § finitur.
Compellatis
Sed si non potest satisfacere, quid erit? Dicunt quidam, sufficit si iuret, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § si vero crimen, coll. 9 arg. Azo dicit quod non habebit usumfructum, ff. de usufruct. legat., uxori. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.