Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.15 Ex litteris tuae
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 3 glosses
Idem Bisuntino Archiepiscopo.Incipit Ex litteris tuae · alleged in the gloss as de homic., ex litteris 2 — 3× per the register · find the allegations →
Si monachus
Simile infra, de homic., tua. Nam rem necessariam agebat et utilem, infra, de homic., quidam.
Transire non crederet
Vel si credebat aliquem transire, vel ibi aliquem esse et ante casum clamavit, cave cave, infra, de homic., quidam; et 50. dist., si duo; et ff. ad leg. Aquil., si putator; et Inst. ad leg. Aquil. § si putator, ubi ponitur tenor verborum quae hic sunt. Alias imputaretur 50. dist., saepe, in princ., quia non adhibuit diligentiam quam debuit, supra, de homic., ad audientiam.
Praesertim
Id est, maxime, quoniam alibi posset sine dispensatione, quia sibi imputari non debet, quia fortuitos casus qui praevideri non possunt non praevidit, infra, de homic., quidam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.