The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum

X 3.32.21 Mulier quae

tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Idem.Incipit Mulier quae in · alleged in the gloss as de conver. coniug., mulier 4× per the register · find the allegations →
Remansit
Viro transeunte ad infideles, puta Sarracenos vel Iudaeos vel etiam haereticos.
Iudicio ecclesiae
Ergo a contrario sensu videtur, quod si non fuit iudicio ecclesiae separata, quod eo invito religionem intrare non possit. Et ita aliud est quando iudicio ecclesiae fuit separata ab illo, et aliud quando non fuit separata, sed ab illo propria auctoritate recessit. Simile infra, de divort., de illa. Sed si nollet intrare religionem, compelli debet ad ipsum redire utroque casu, sive fuerit iudicio ecclesiae absoluta sive non, infra, de divort., quanto, in fi. Non obstante illa spirituali fornicatione, cum iam sit emendatus, et incipiat esse quod non fuit, 50. dist., ferrum. Secus in carnali fornicatione sive iudicio ecclesiae sit separata sive publice sit fornicata, quia non tenetur illam recipere nisi velit quamvis emendatam, supra, de conver. coniug., gaudemus. Et haec separatio fit tantum quo ad mutatam servitutem, quia vinculum matrimonii non dissolvitur in hoc casu cum alter fidelium transit ad infidelitatem, ut in capitulo praedicto infra, de divort., quanto. Sed quae est ratio quare in fornicatione carnali non compellitur maritus recipere uxorem etiam emandatam, sed in spirituali compellitur? Haec potest esse ratio: si maritus cognosceret uxorem post carnalem fornicationem, postea promoveri non potest ea mortua propter defectum sacramenti, et sic praeiudicium ei fieret, 34. dist., si laici; et 34. dist., si cuius uxorem. Sed hoc non contingit in fornicatione spirituali, quia per poenitentiam purgata est. Item alia est ratio: in fornicatione carnali anima et corpus polluitur, sed in spirituali tantum anima. Et in carnali fornicatione non tantum fit in anima quod displiceat marito sed etiam in corpore, quod non fit in spirituali. Et vir magis scandalizatur ex eo quod fit in corpore et magis offenditur, quam ex eo quod fit in anima. Et ita causa maioris scandali illati viro fit, ut post carnalem fornicationem non compellatur. Sed post spiritualem fornicationem compellitur, nisi ad religionem transire voluerit, ut hic dicitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.