Book IV › tit. 4.19 De divortiis
X 4.19.7 Quanto te novimus
tit. De divortiis · 14 glosses
Innocentius III. Ferrariensi Episcopo.Incipit Quanto te novimus · alleged in the gloss as de divort., quanto — 17× per the register · find the allegations →
Distinguimus
Hanc distinctionem ponit Gratian., 28. q. 2 § hic distinguendum.
Praedecessor
Scilicet, Celestinus. Dictum cuius habuisti olim in decretali supra, de conver. infid., laudabilem; et male dixit Celestinus.
Apostolus
28. q. 1, si infidelis.
Canonem
28. q. 2, si infidelis.
Contumelia
Iuxta illud versus: desere spernentem vel blasphemare volentem // vel te credentem scelus ad mortale trahentem // nam sunt absque mora sic vincula rupta priora. Vincen.
Qui relinquitur
Scilicet, qui convertitur circa eum qui relinquit, quia non potest claudicare matrimonium. Sed potius dixit de eo qui relinquitur, quia ille solus potest contrahere sine peccato. Ille qui relinquit transeuntem ad fidem, peccat. Et sola contumelia creatoris solvitur, et non per ecclesiam. Et statim solvitur quam cito non vult cohabitare secundum modum qui traditur infra, de divort., gaudemus, ad fi. Et pervenit ad notitiam alterius, tamen debet adhibere testes, quod illa non vult ei cohabitare, ne impediatur postea contrahens. Si autem antequam contrahat cum alia, convertatur ad fidem, vir ipsam recipere tenetur, infra, de divort., gaudemus § ulti. Et videtur novum matrimonium, ut ibi dicetur.
Casu maior
Magis etiam delinquunt fideles apostatando, quam infideles in infidelitate remanendo, 32. q. 4, in eo fornicator. Et nemo respiciens retro, aptus est regno Dei, supra, de voto et vot. redem., magnae; simile de poen. dist. 4, si refugientes. Sic magis delinquit, in Auth. de litigios. § edicta, in fi., coll. 8; C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel.
Ratum
Quia potest dissolvi, ut hic, et 28. q. 1, si quis iudicae § item illud.
Numquam amittitur
32. q. 7, interveniente; et 32. q. 7, licite; et 1. q. 1, quod quidam.
Sine culpa
Nemo sine culpa iure suo privari debet, 16. q. 7, inventum; 56. dist., satis perversum; supra, de eo qui cog. consang., discretionem; et supra, de eo qui cog. consang., Iordanae; et supra, de consti., cognoscentes. Sed si causa subest, privatur quis quandoque iure suo, supra, ut lite non cont., quoniam § 2; et infra, de privileg., antiqua; et 22. dist., renovantes; et hic subest causa quae subiicitur inferius.
Multis casibus
In quibus quis privatur iure suo, 14. q. 6, comperimus; et 54. dist., frequens; 34. dist., si cuius; 16. q. 7, decernimus; 70. dist., neminem; 18. q. 2, diffinimus; et supra, de cleri. aegro., tua.
Incidatur
32. q. 7, illi.
Simularent haeresim
Haec est causa quare privatur quis iure suo sine culpa; simile 32. q. 1, dixit Dominus.
Redire cogatur
Et re vera cogi debet, nisi velit religionem intrare, cum iudicio ecclesiae separati fuerint, supra, de conver. coniug., mulier. Laur. dixit eam non cogendam redire ad eum, cum distinctione illius decretalis supra, de divort., de illa. Sed verius est quod indistincte debet compelli, nisi cum vult intrare religionem secundum illam decretalem supra, de conver. coniug., mulier.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.