Book III › tit. 3.33 De conversione infidelium
X 3.33.1 Laudabilem
tit. De conversione infidelium · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Laudabilem · alleged in the gloss as de conver. infid., laudabilem — 2× per the register · find the allegations →
Triburensis concilii
Quod habes 31. q. 1, si quis vivente. Quia eas non possunt habere, si in mortem ipsorum aliquid machinatae fuerunt, ut hic dicit. Idem est si fidem dederunt, ut 31. q. 1, nullus; 31. q. 1, relatum; infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum. Vel si de facto contraxit, ut infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., super hoc; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., cum haberet. Ita tamen quod post fidem datam cognovit eandem uxorem uxore sua vivente, alias sola fides data non impedit matrimonium, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis.
Tali lucro
Sic 14. dist., quod ait; 33. q. 5, si dicat. Simile 1. q. 1, non est piutanda; infra, de usur., super eo; 22. q. 2, ne quis arbitretur.
Et Christiani similiter
Pugnantes pro patria et fide, ob quam pater in filium et filius in patrem insurgere debet, ff. de rel. et sump. fun., minime. Et maritus in uxorem, 28. q. 1, uxor, in fi.; 23. q. 8, legi Syromastem.
Procuraverint
Ex eo quod hic dicit, et 31. q. 1, si quis vivente; infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., si quis. Ad hoc ut matimonium impediatur duo exiguntur, scilicet affectus cum opere subsecuto, et est simile ff. de condi. et demon., condicionum quaedam sunt, in fi. Hic enim tunc puniuntur, cum concorditer ad hoc procedunt, 15. q. 1, merito, in fi.; et 15. q. 1, si quis non iratus. Quandoque punitur opus sine affectu quo ad legem promotionis, 15. q. 1, si quis non iratus. Quandoque affectus sine opere, ut 1. q. 1, qui studet; supra, de bigam., nuper. Ibi tamen intervenit opus non cum affectu. Quid ergo si ratum habuerunt eos interfectos esse? Idem videtur, quia in maleficiis ratihabitio retrotrahitur et mandato comparatur, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § sed et si cum quis. Contra credo arg. infra, de spons., cum apud. Cum edictum de matrimonio contrahendo sit prohibitorium, ut ibi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.