Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.17 Nimis prava
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 5 glosses
Idem universis ecclesiarum Praelatis.Incipit Nimis prava · alleged in the gloss as de excess. praelat., nimis prava — 1× per the register · find the allegations →
Ad synodos
Omnes enim religiosi qui populum non habent ad synodum ire non tenentur, arg. infra, de privileg., ex ore, in fi.; et 18. q. 2 § canonica; et in illa palea quae concilium Turonense est 18. dist., episcopus non debet. De hoc dictum est supra, de offi. ord., dilectus.
Fidelitatem iuramento
Ab aliis enim ministris sive rectoribus ecclesiarum quibus animarum cura commissa est, hoc requiritur, 23. dist., quamquam; et supra, de iureur., nullus. Ab huiusmodi fratres Praedicatores et Minores sunt exempti. Et illud videtur intelligi de perpetuis rectoribus, sed isti non sunt perpetui immo quasi annuatim mutantur.
De hortorum fructibus
De his enim nullas religiosi decimas solvere tenentur, supra, de decim., ex parte tua 1. Et leprosi etiam, licet non sint professi, de hortis decimas non solvunt, supra, de eccl. aedif., cum dicat. De hortis ergo et de domibus decimas nulli religiosi solvere debent.
De Iudaeorum domibus
Iudaei non de domibus et aliis possessionibus, si quas colant, decimas solvant, supra, de decim., de terris; et supra, de usur., quanto.
A praenotatis
In omnibus enim supradictis Praedicatores et Minores fratres exempti sunt, nec possunt compelli ad aliqua supradicta facienda.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.