The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.32 De novi operis nunciatione

X 5.32.1 Intelleximus

tit. De novi operis nunciatione · 4 glosses
Lucius III. Paduano Episcopo.Incipit Intelleximus ex litteris · alleged in the gloss as de nov. oper. nunc., intelleximus 8× per the register · find the allegations →
Non dedignantur
In Auth. ut cler. apud prop. episc., ad. fi., coll. 6; et in Auth. de eccl. titul., in princ., coll. 9; et 2. q. 3, Enthemium § hinc colligitur.
Adiuvantur
Et ita in causa ecclesiastica leges possunt allegare, ut etiam si canones deficiant, possit iudicari secundum leges, 10. dist., lege; et 10. dist., si in adiutorium; 23. q. 2, historia; 54. dist., ex antiquis. Arg. contra 33. q. 2, inter haec; 32. q. 4, nemo. Dicas quod legibus utendum est in ecclesiasticis causis nisi canonibus contradicant, quia tunc non, 10. dist., lege; et hic in fine dicitur et facit ad hoc, C. de novo cod. comp., haec quae, ibi: praeterquam si iuris divisione aliqua adiuventur, supra, de maledic., statuimus, ubi de hoc.
Sive iure sive iniuria
Hoc sumptus est ff. de novi operis nunc., praetor § ait praetor; et ff. de novi operis nunc., si autem. Et est simile in excommunicatione quae tenet semper sive iusta sive iniusta, 11. q. 3, sententia pastoris. Tanta est enim vis denunciationis, ut si aliquid fiat post denunciationem ante remissionem vel satisdationem de opere demoliendo, etiam si ius habeat aedificandi, in totum debet demoliri, ff. de novi operis nunc., praetor § 1; et hic; et infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Et haec denunciatio facienda est in re praesenti et in ipso opere, et non tantum domino, sed illis qui ibi sunt, ff. de novi operis nunc., de pupillo § nunciare. De hoc dicitur infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Et hoc ideo quia nunciatio ista in rem est et non in personam, ff. de novi operis nunc., operis novi nunciatio. Unde cuicumque fiat, tenet, ff. de novi operis nunc., cuilibet. Alibi facta quam in re non tenet, ff. de novi operis nunc., de pupillo § si quis forte. Quod potest intelligi quod non tenebit quo ad hoc, ut non teneatur demoliri opus factum, cum ius habeat aedificandi, quod fieret si esset factum in re, ut hic dicit. Et nota quod tot debent esse deunciationes et tot remissiones quot sunt loca in quibus aedificat, ff. de novi operis nunc., de pupillo; et ff. de novi operis nunc., de pupillo § si in pluribus. Laur.
In praeiudicium
Haec est alia causa demoliendi aedificium. In praeiudicium enim ecclesiae parochialis alia fieri non debet, 16. q. 1, ecclesiae; et 16. q. 1, quicumque; et supra, de eccl. aedif., ad audientiam 1; nisi iusta causa subsit, ut ibi dicitur. Et tunc id fieri debet auctoritate episcopi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.